The Future of Bible Study Is Here.
Psalms
1 1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit,
et in cathedra pestilentiæ non sedit;
2 sed in lege Domini voluntas ejus,
et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo:
et folium ejus non defluet;
et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
5 Ideo non resurgent impii in judicio,
neque peccatores in concilio justorum:
6 quoniam novit Dominus viam justorum,
et iter impiorum peribit.
et populi meditati sunt inania?
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum, et adversus christum ejus.
et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
4 Qui habitat in cælis irridebit eos,
et Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua,
et in furore suo conturbabit eos.
6 Ego autem constitutus sum rex ab eo
super Sion, montem sanctum ejus,
prædicans præceptum ejus.
7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu;
ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam,
et possessionem tuam terminos terræ.
et tamquam vas figuli confringes eos.
10 Et nunc, reges, intelligite;
erudimini, qui judicatis terram.
et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus,
et pereatis de via justa.
13 Cum exarserit in brevi ira ejus,
beati omnes qui confidunt in eo.
3 1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me?
Multi insurgunt adversum me;
Non est salus ipsi in Deo ejus.
4 Tu autem Domine, susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum.
5 Voce mea ad Dominum clamavi;
et exaudivit me de monte sancto suo.
6 Ego dormivi, et soporatus sum;
et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7 Non timebo millia populi circumdantis me.
Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa;
dentes peccatorum contrivisti.
et super populum tuum benedictio tua.
4 1 In finem, in carminibus. Psalmus David.
2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ,
in tribulatione dilatasti mihi.
Miserere mei, et exaudi orationem meam.
3 Filii hominum, usquequo gravi corde?
ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum;
Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
5 Irascimini, et nolite peccare;
quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
6 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino.
Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine:
dedisti lætitiam in corde meo.
8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam;
10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
5 1 In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.
2 Verba mea auribus percipe, Domine;
intellige clamorem meum.
rex meus et Deus meus.
4 Quoniam ad te orabo, Domine:
mane exaudies vocem meam.
quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
6 Neque habitabit juxta te malignus,
neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem;
perdes omnes qui loquuntur mendacium.
Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ
introibo in domum tuam;
adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
9 Domine, deduc me in justitia tua:
propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
10 Quoniam non est in ore eorum veritas;
cor eorum vanum est.
11 Sepulchrum patens est guttur eorum;
linguis suis dolose agebant:
judica illos, Deus.
Decidant a cogitationibus suis;
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,
quoniam irritaverunt te, Domine.
12 Et lætentur omnes qui sperant in te;
in æternum exsultabunt, et habitabis in eis.
Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
13 quoniam tu benedices justo.
Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.
6 1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me,
neque in ira tua corripias me.
3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum;
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4 Et anima mea turbata est valde;
sed tu, Domine, usquequo?
5 Convertere, Domine, et eripe animam meam;
salvum me fac propter misericordiam tuam.
6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui;
in inferno autem quis confitebitur tibi?
lavabo per singulas noctes lectum meum:
lacrimis meis stratum meum rigabo.
8 Turbatus est a furore oculus meus;
inveteravi inter omnes inimicos meos.
9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10 Exaudivit Dominus deprecationem meam;
Dominus orationem meam suscepit.
11 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei;
convertantur, et erubescant valde velociter.
7 1 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
2 Domine Deus meus, in te speravi;
salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:
3 nequando rapiat ut leo animam meam,
dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
4 Domine Deus meus, si feci istud,
si est iniquitas in manibus meis,
5 si reddidi retribuentibus mihi mala,
decidam merito ab inimicis meis inanis.
6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat;
et conculcet in terra vitam meam,
et gloriam meam in pulverem deducat.
7 Exsurge, Domine, in ira tua,
et exaltare in finibus inimicorum meorum:
et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,
8 et synagoga populorum circumdabit te:
et propter hanc in altum regredere:
Judica me, Domine, secundum justitiam meam,
et secundum innocentiam meam super me.
10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum,
scrutans corda et renes, Deus.
11 Justum adjutorium meum a Domino,
qui salvos facit rectos corde.
12 Deus judex justus, fortis, et patiens;
numquid irascitur per singulos dies?
13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit;
arcum suum tetendit, et paravit illum.
14 Et in eo paravit vasa mortis,
sagittas suas ardentibus effecit.
15 Ecce parturiit injustitiam;
concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
16 Lacum aperuit, et effodit eum;
et incidit in foveam quam fecit.
17 Convertetur dolor ejus in caput ejus,
et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus,
et psallam nomini Domini altissimi.
8 1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas quæ tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus?
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis;
gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus,
oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
9 volucres cæli, et pisces maris
qui perambulant semitas maris.
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
9 1 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo;
narrabo omnia mirabilia tua.
psallam nomini tuo, Altissime.
4 In convertendo inimicum meum retrorsum;
infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam;
sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
6 Increpasti gentes, et periit impius:
nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
7 Inimici defecerunt frameæ in finem,
et civitates eorum destruxisti.
Periit memoria eorum cum sonitu;
8 et Dominus in æternum permanet.
Paravit in judicio thronum suum,
9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate:
judicabit populos in justitia.
10 Et factus est Dominus refugium pauperi;
adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum,
quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
12 Psallite Domino qui habitat in Sion;
annuntiate inter gentes studia ejus:
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est;
non est oblitus clamorem pauperum.
vide humilitatem meam de inimicis meis,
15 qui exaltas me de portis mortis,
ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion:
Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt;
in laqueo isto quem absconderunt
comprehensus est pes eorum.
17 Cognoscetur Dominus judicia faciens;
in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18 Convertantur peccatores in infernum,
omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.
19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis;
patientia pauperum non peribit in finem.
20 Exsurge, Domine; non confortetur homo:
judicentur gentes in conspectu tuo.
21 Constitue, Domine, legislatorem super eos,
ut sciant gentes quoniam homines sunt.
22 Ut quid, Domine, recessisti longe;
despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
23 Dum superbit impius, incenditur pauper:
comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,
et iniquus benedicitur.
25 Exacerbavit Dominum peccator:
secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
26 Non est Deus in conspectu ejus;
inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.
Auferuntur judicia tua a facie ejus;
omnium inimicorum suorum dominabitur.
27 Dixit enim in corde suo: Non movebor
a generatione in generationem, sine malo.
28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo;
sub lingua ejus labor et dolor.
29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,
ut interficiat innocentem.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|