Logos Bible Study

Proverbs 13–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

131Filius sapiens doctrina patris;

qui autem illusor est non audit cum arguitur.

2De fructu oris sui homo satiabitur bonis:

anima autem prævaricatorum iniqua.

3Qui custodit os suum custodit animam suam;

qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

4Vult et non vult piger;

anima autem operantium impinguabitur.

5Verbum mendax justus detestabitur;

impius autem confundit, et confundetur.

6Justitia custodit innocentis viam,

impietas autem peccatorem supplantat.

7Est quasi dives, cum nihil habeat,

et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

8Redemptio animæ viri divitiæ suæ;

qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

9Lux justorum lætificat:

lucerna autem impiorum extinguetur.

10Inter superbos semper jurgia sunt;

qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

11Substantia festinata minuetur;

quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.

12Spes quæ differtur affligit animam;

lignum vitæ desiderium veniens.

13Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat;

qui autem timet præceptum, in pace versabitur.

Animæ dolosæ errant in peccatis:

justi autem misericordes sunt, et miserantur.

14Lex sapientis fons vitæ,

ut declinet a ruina mortis.

15Doctrina bona dabit gratiam;

in itinere contemptorum vorago.

16Astutus omnia agit cum consilio;

qui autem fatuus est aperit stultitiam.

17Nuntius impii cadet in malum;

legatus autem fidelis, sanitas.

18Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam;

qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.

19Desiderium si compleatur delectat animam;

detestantur stulti eos qui fugiunt mala.

20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit;

amicus stultorum similis efficietur.

21Peccatores persequitur malum,

et justis retribuentur bona.

22Bonus reliquit hæredes filios et nepotes,

et custoditur justo substantia peccatoris.

23Multi cibi in novalibus patrum,

et aliis congregantur absque judicio.

24Qui parcit virgæ odit filium suum;

qui autem diligit illum instanter erudit.

25Justus comedit et replet animam suam;

venter autem impiorum insaturabilis.

141Sapiens mulier ædificat domum suam;

insipiens exstructam quoque manibus destruet.

2Ambulans recto itinere, et timens Deum,

despicitur ab eo qui infami graditur via.

3In ore stulti virga superbiæ;

labia autem sapientium custodiunt eos.

4Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est;

ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.

5Testis fidelis non mentitur;

profert autem mendacium dolosus testis.

6Quærit derisor sapientiam, et non invenit;

doctrina prudentium facilis.

7Vade contra virum stultum,

et nescit labia prudentiæ.

8Sapientia callidi est intelligere viam suam,

et imprudentia stultorum errans.

9Stultus illudet peccatum,

et inter justos morabitur gratia.

10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ,

in gaudio ejus non miscebitur extraneus.

11Domus impiorum delebitur:

tabernacula vero justorum germinabunt.

12Est via quæ videtur homini justa,

novissima autem ejus deducunt ad mortem.

13Risus dolore miscebitur,

et extrema gaudii luctus occupat.

14Viis suis replebitur stultus,

et super eum erit vir bonus.

15Innocens credit omni verbo;

astutus considerat gressus suos.

Filio doloso nihil erit boni;

servo autem sapienti prosperi erunt actus,

et dirigetur via ejus.

16Sapiens timet, et declinat a malo;

stultus transilit, et confidit.

17Impatiens operabitur stultitiam,

et vir versutus odiosus est.

18Possidebunt parvuli stultitiam,

et exspectabunt astuti scientiam.

19Jacebunt mali ante bonos,

et impii ante portas justorum.

20Etiam proximo suo pauper odiosus erit:

amici vero divitum multi.

21Qui despicit proximum suum peccat;

qui autem miseretur pauperis beatus erit.

Qui credit in Domino misericordiam diligit.

22Errant qui operantur malum;

misericordia et veritas præparant bona.

23In omni opere erit abundantia;

ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

24Corona sapientium divitiæ eorum;

fatuitas stultorum imprudentia.

25Liberat animas testis fidelis,

et profert mendacia versipellis.

26In timore Domini fiducia fortitudinis,

et filiis ejus erit spes.

27Timor Domini fons vitæ,

ut declinent a ruina mortis.

28In multitudine populi dignitas regis,

et in paucitate plebis ignominia principis.

29Qui patiens est multa gubernatur prudentia;

qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

30Vita carnium sanitas cordis;

putredo ossium invidia.

31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus;

honorat autem eum qui miseretur pauperis.

32In malitia sua expelletur impius:

sperat autem justus in morte sua.

33In corde prudentis requiescit sapientia,

et indoctos quosque erudiet.

34Justitia elevat gentem;

miseros autem facit populos peccatum.

35Acceptus est regi minister intelligens;

iracundiam ejus inutilis sustinebit.

151Responsio mollis frangit iram;

sermo durus suscitat furorem.

2Lingua sapientium ornat scientiam;

os fatuorum ebullit stultitiam.

3In omni loco, oculi Domini

contemplantur bonos et malos.

4Lingua placabilis lignum vitæ;

quæ autem immoderata est conteret spiritum.

5Stultus irridet disciplinam patris sui;

qui autem custodit increpationes astutior fiet.

In abundanti justitia virtus maxima est:

cogitationes autem impiorum eradicabuntur.

6Domus justi plurima fortitudo,

et in fructibus impii conturbatio.

7Labia sapientium disseminabunt scientiam;

cor stultorum dissimile erit.

8Victimæ impiorum abominabiles Domino;

vota justorum placabilia.

9Abominatio est Domino via impii;

qui sequitur justitiam diligitur ab eo.

10Doctrina mala deserenti viam vitæ;

qui increpationes odit, morietur.

11Infernus et perditio coram Domino;

quanto magis corda filiorum hominum!

12Non amat pestilens eum qui se corripit,

nec ad sapientes graditur.

13Cor gaudens exhilarat faciem;

in mœrore animi dejicitur spiritus.

14Cor sapientis quærit doctrinam,

et os stultorum pascitur imperitia.

15Omnes dies pauperis, mali;

secura mens quasi juge convivium.

16Melius est parum cum timore Domini,

quam thesauri magni et insatiabiles.

17Melius est vocari ad olera cum caritate,

quam ad vitulum saginatum cum odio.

18Vir iracundus provocat rixas;

qui patiens est mitigat suscitatas.

19Iter pigrorum quasi sepes spinarum;

via justorum absque offendiculo.

20Filius sapiens lætificat patrem,

et stultus homo despicit matrem suam.

21Stultitia gaudium stulto,

et vir prudens dirigit gressus suos.

22Dissipantur cogitationes ubi non est consilium;

ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.

23Lætatur homo in sententia oris sui,

et sermo opportunus est optimus.

24Semita vitæ super eruditum,

ut declinet de inferno novissimo.

25Domum superborum demolietur Dominus,

et firmos faciet terminos viduæ.

26Abominatio Domini cogitationes malæ,

et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.

27Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam;

qui autem odit munera, vivet.

Per misericordiam et fidem purgantur peccata:

per timorem autem Domini declinat omnis a malo.

28Mens justi meditatur obedientiam;

os impiorum redundat malis.

29Longe est Dominus ab impiis,

et orationes justorum exaudiet.

30Lux oculorum lætificat animam;

fama bona impinguat ossa.

31Auris quæ audit increpationes vitæ

in medio sapientium commorabitur.

32Qui abjicit disciplinam despicit animam suam;

qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.

33Timor Domini disciplina sapientiæ,

et gloriam præcedit humilitas.

Read in Logos