Logos Bible Study

Job 4–5

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

41Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:

2Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies;

sed conceptum sermonem tenere quis poterit?

3Ecce docuisti multos,

et manus lassas roborasti;

4vacillantes confirmaverunt sermones tui,

et genua trementia confortasti.

5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti;

tetigit te, et conturbatus es.

6Ubi est timor tuus, fortitudo tua,

patientia tua, et perfectio viarum tuarum?

7Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit?

aut quando recti deleti sunt?

8Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,

et seminant dolores, et metunt eos,

9flante Deo perisse,

et spiritu iræ ejus esse consumptos.

10Rugitus leonis, et vox leænæ,

et dentes catulorum leonum contriti sunt.

11Tigris periit, eo quod non haberet prædam,

et catuli leonis dissipati sunt.

12Porro ad me dictum est verbum absconditum,

et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.

13In horrore visionis nocturnæ,

quando solet sopor occupare homines,

14pavor tenuit me, et tremor,

et omnia ossa mea perterrita sunt;

15et cum spiritus, me præsente, transiret,

inhorruerunt pili carnis meæ.

16Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,

imago coram oculis meis,

et vocem quasi auræ lenis audivi.

17Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur?

aut factore suo purior erit vir?

18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,

et in angelis suis reperit pravitatem;

19quanto magis hi qui habitant domos luteas,

qui terrenum habent fundamentum,

consumentur velut a tinea?

20De mane usque ad vesperam succidentur;

et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.

21Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis;

morientur, et non in sapientia.

51Voca ergo, si est qui tibi respondeat,

et ad aliquem sanctorum convertere.

2Vere stultum interficit iracundia,

et parvulum occidit invidia.

3Ego vidi stultum firma radice,

et maledixi pulchritudini ejus statim.

4Longe fient filii ejus a salute,

et conterentur in porta,

et non erit qui eruat.

5Cujus messem famelicus comedet,

et ipsum rapiet armatus,

et bibent sitientes divitias ejus.

6Nihil in terra sine causa fit,

et de humo non oritur dolor.

7Homo nascitur ad laborem,

et avis ad volatum.

8Quam ob rem ego deprecabor Dominum,

et ad Deum ponam eloquium meum:

9qui facit magna et inscrutabilia,

et mirabilia absque numero;

10qui dat pluviam super faciem terræ,

et irrigat aquis universa;

11qui ponit humiles in sublime,

et mœrentes erigit sospitate;

12qui dissipat cogitationes malignorum,

ne possint implere manus eorum quod cœperant;

13qui apprehendit sapientes in astutia eorum,

et consilium pravorum dissipat.

14Per diem incurrent tenebras,

et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

15Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,

et de manu violenti pauperem.

16Et erit egeno spes;

iniquitas autem contrahet os suum.

17Beatus homo qui corripitur a Deo:

increpationem ergo Domini ne reprobes:

18quia ipse vulnerat, et medetur;

percutit, et manus ejus sanabunt.

19In sex tribulationibus liberabit te,

et in septima non tanget te malum.

20In fame eruet te de morte,

et in bello de manu gladii.

21A flagello linguæ absconderis,

et non timebis calamitatem cum venerit.

22In vastitate et fame ridebis,

et bestias terræ non formidabis.

23Sed cum lapidibus regionum pactum tuum,

et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.

24Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum;

et visitans speciem tuam, non peccabis.

25Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,

et progenies tua quasi herba terræ.

26Ingredieris in abundantia sepulchrum,

sicut infertur acervus tritici in tempore suo.

27Ecce hoc, ut investigavimus, ita est:

quod auditum, mente pertracta.

Read in Logos