Logos Bible Study

Psalm 88:31–53

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

31Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,

et in judiciis meis non ambulaverint;

32si justitias meas profanaverint,

et mandata mea non custodierint:

33visitabo in virga iniquitates eorum,

et in verberibus peccata eorum;

34misericordiam autem meam non dispergam ab eo,

neque nocebo in veritate mea,

35neque profanabo testamentum meum:

et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.

36Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:

37semen ejus in æternum manebit.

Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,

38et sicut luna perfecta in æternum,

et testis in cælo fidelis.

39Tu vero repulisti et despexisti;

distulisti christum tuum.

40Evertisti testamentum servi tui;

profanasti in terra sanctuarium ejus.

41Destruxisti omnes sepes ejus;

posuisti firmamentum ejus formidinem.

42Diripuerunt eum omnes transeuntes viam;

factus est opprobrium vicinis suis.

43Exaltasti dexteram deprimentium eum;

lætificasti omnes inimicos ejus.

44Avertisti adjutorium gladii ejus,

et non es auxiliatus ei in bello.

45Destruxisti eum ab emundatione,

et sedem ejus in terram collisisti.

46Minorasti dies temporis ejus;

perfudisti eum confusione.

47Usquequo, Domine, avertis in finem?

exardescet sicut ignis ira tua?

48Memorare quæ mea substantia:

numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?

49Quis est homo qui vivet et non videbit mortem?

eruet animam suam de manu inferi?

50Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,

sicut jurasti David in veritate tua?

51Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,

quod continui in sinu meo, multarum gentium:

52quod exprobraverunt inimici tui, Domine;

quod exprobraverunt commutationem christi tui.

53Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.

Read in Logos