Logos Bible Study

Psalm 21:2–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti?

longe a salute mea verba delictorum meorum.

3Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies;

et nocte, et non ad insipientiam mihi.

4Tu autem in sancto habitas, laus Israël.

5In te speraverunt patres nostri;

speraverunt, et liberasti eos.

6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt;

in te speraverunt, et non sunt confusi.

7Ego autem sum vermis, et non homo;

opprobrium hominum, et abjectio plebis.

8Omnes videntes me deriserunt me;

locuti sunt labiis, et moverunt caput.

9Speravit in Domino, eripiat eum:

salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,

spes mea ab uberibus matris meæ.

11In te projectus sum ex utero;

de ventre matris meæ Deus meus es tu:

12ne discesseris a me,

quoniam tribulatio proxima est,

quoniam non est qui adjuvet.

13Circumdederunt me vituli multi;

tauri pingues obsederunt me.

14Aperuerunt super me os suum,

sicut leo rapiens et rugiens.

15Sicut aqua effusus sum,

et dispersa sunt omnia ossa mea:

factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16Aruit tamquam testa virtus mea,

et lingua mea adhæsit faucibus meis:

et in pulverem mortis deduxisti me.

17Quoniam circumdederunt me canes multi;

concilium malignantium obsedit me.

Foderunt manus meas et pedes meos;

18dinumeraverunt omnia ossa mea.

Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

19Diviserunt sibi vestimenta mea,

et super vestem meam miserunt sortem.

Read in Logos
Psalm 22:11: Be not far from me, for trouble is near, and there is none to help.