Logos Bible Study

Isaiah 31–33

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

311Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium,

in equis sperantes,

et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt;

et super equitibus, quia prævalidi nimis;

et non sunt confisi super Sanctum Israël,

et Dominum non requisierunt!

2Ipse autem sapiens adduxit malum,

et verba sua non abstulit;

et consurget contra domum pessimorum,

et contra auxilium operantium iniquitatem.

3Ægyptus homo, et non deus;

et equi eorum caro, et non spiritus;

et Dominus inclinabit manum suam,

et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium,

simulque omnes consumentur.

4Quia hæc dicit Dominus ad me:

Quomodo si rugiat leo

et catulus leonis super prædam suam;

et cum occurrerit ei multitudo pastorum,

a voce eorum non formidabit,

et a multitudine eorum non pavebit:

sic descendet Dominus exercituum ut prælietur

super montem Sion et super collem ejus.

5Sicut aves volantes,

sic proteget Dominus exercituum Jerusalem,

protegens et liberans, transiens et salvans.

6Convertimini, sicut in profundum recesseratis,

filii Israël.

7In die enim illa abjiciet vir

idola argenti sui, et idola auri sui,

quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum.

8Et cadet Assur in gladio non viri,

et gladius non hominis vorabit eum:

et fugiet non a facie gladii,

et juvenes ejus vectigales erunt.

9Et fortitudo ejus a terrore transibit,

et pavebunt fugientes principes ejus,

dixit Dominus: cujus ignis est in Sion

et caminus ejus in Jerusalem.

321Ecce in justitia regnabit rex,

et principes in judicio præerunt.

2Et erit vir sicut qui absconditur a vento,

et celat se a tempestate;

sicut rivi aquarum in siti,

et umbra petræ prominentis in terra deserta.

3Non caligabunt oculi videntium,

et aures audientium diligenter auscultabunt.

4Et cor stultorum intelliget scientiam,

et lingua balborum velociter loquetur et plane.

5Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,

neque fraudulentus appellabitur major;

6stultus enim fatua loquetur,

et cor ejus faciet iniquitatem,

ut perficiat simulationem,

et loquatur ad Dominum fraudulenter,

et vacuam faciat animam esurientis,

et potum sitienti auferat.

7Fraudulenti vasa pessima sunt;

ipse enim cogitationes concinnavit

ad perdendos mites in sermone mendacii,

cum loqueretur pauper judicium.

8Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,

et ipse super duces stabit.

9Mulieres opulentæ, surgite,

et audite vocem meam;

filiæ confidentes,

percipite auribus eloquium meum.

10Post dies enim et annum,

vos conturbabimini confidentes;

consummata est enim vindemia,

collectio ultra non veniet.

11Obstupescite, opulentæ;

conturbamini, confidentes:

exuite vos et confundimini;

accingite lumbos vestros.

12Super ubera plangite,

super regione desiderabili,

super vinea fertili.

13Super humum populi mei

spinæ et vepres ascendent:

quanto magis super omnes domos gaudii

civitatis exultantis!

14Domus enim dimissa est,

multitudo urbis relicta est,

tenebræ et palpatio

factæ sunt super speluncas usque in æternum;

gaudium onagrorum,

pascua gregum.

15Donec effundatur super nos

spiritus de excelso,

et erit desertum in carmel,

et carmel in saltum reputabitur.

16Et habitabit in solitudine judicium,

et justitia in carmel sedebit.

17Et erit opus justitiæ pax,

et cultus justitiæ silentium,

et securitas usque in sempiternum.

18Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,

et in tabernaculis fiduciæ,

et in requie opulenta.

19Grando autem in descensione saltus,

et humilitate humiliabitur civitas.

20Beati qui seminatis super omnes aquas,

immittentes pedem bovis et asini.

331Væ qui prædaris! nonne et ipse prædaberis?

et qui spernis, nonne et ipse sperneris?

Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis;

cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.

2Domine, miserere nostri,

te enim exspectavimus;

esto brachium nostrum in mane,

et salus nostra in tempore tribulationis.

3A voce angeli fugerunt populi,

et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.

4Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus,

velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.

5Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso;

implevit Sion judicio et justitia.

6Et erit fides in temporibus tuis:

divitiæ salutis sapientia et scientia;

timor Domini ipse est thesaurus ejus.

7Ecce videntes clamabunt foris;

angeli pacis amare flebunt.

8Dissipatæ sunt viæ,

cessavit transiens per semitam:

irritum factum est pactum, projecit civitates,

non reputavit homines.

9Luxit et elanguit terra;

confusus est Libanus, et obsorduit:

et factus est Saron sicut desertum,

et concussa est Basan, et Carmelus.

10Nunc consurgam, dicit Dominus;

nunc exaltabor, nunc sublevabor.

11Concipietis ardorem, parietis stipulam;

spiritus vester ut ignis vorabit vos.

12Et erunt populi quasi de incendio cinis;

spinæ congregatæ igni comburentur.

13Audite, qui longe estis, quæ fecerim;

et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.

14Conterriti sunt in Sion peccatores;

possedit tremor hypocritas.

Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante?

quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?

15Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem,

qui projicit avaritiam ex calumnia,

et excutit manus suas ab omni munere,

qui obturat aures suas ne audiat sanguinem,

et claudit oculos suos ne videat malum.

16Iste in excelsis habitabit;

munimenta saxorum sublimitas ejus:

panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.

17Regem in decore suo videbunt oculi ejus,

cernent terram de longe.

18Cor tuum meditabitur timorem:

ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans?

ubi doctor parvulorum?

19Populum impudentem non videbis,

populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere

disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.

20Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ:

oculi tui videbunt Jerusalem,

habitationem opulentam,

tabernaculum quod nequaquam transferri poterit;

nec auferentur clavi ejus in sempiternum,

et omnes funiculi ejus non rumpentur:

21quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster:

locus fluviorum rivi latissimi et patentes:

non transibit per eum navis remigum,

neque trieris magna transgredietur eum.

22Dominus enim judex noster,

Dominus legifer noster,

Dominus rex noster,

ipse salvabit nos.

23Laxati sunt funiculi tui,

et non prævalebunt;

sic erit malus tuus

ut dilatare signum non queas.

Tunc dividentur spolia prædarum multarum;

claudi diripient rapinam.

24Nec dicet vicinus: Elangui;

populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.

Read in Logos