Logos Bible Study

Psalm 43:10–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10Nunc autem repulisti et confudisti nos,

et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

11Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,

et qui oderunt nos diripiebant sibi.

12Dedisti nos tamquam oves escarum,

et in gentibus dispersisti nos.

13Vendidisti populum tuum sine pretio,

et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

14Posuisti nos opprobrium vicinis nostris;

subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

15Posuisti nos in similitudinem gentibus;

commotionem capitis in populis.

16Tota die verecundia mea contra me est,

et confusio faciei meæ cooperuit me:

17a voce exprobrantis et obloquentis,

a facie inimici et persequentis.

18Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te,

et inique non egimus in testamento tuo.

19Et non recessit retro cor nostrum;

et declinasti semitas nostras a via tua:

20quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,

et cooperuit nos umbra mortis.

21Si obliti sumus nomen Dei nostri,

et si expandimus manus nostras ad deum alienum,

22nonne Deus requiret ista?

ipse enim novit abscondita cordis.

Quoniam propter te mortificamur tota die;

æstimati sumus sicut oves occisionis.

Read in Logos