Logos Bible Study

Proverbs 29:2–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2In multiplicatione justorum lætabitur vulgus;

cum impii sumpserint principatum, gemet populus.

3Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum;

qui autem nutrit scorta perdet substantiam.

4Rex justus erigit terram;

vir avarus destruet eam.

5Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo

rete expandit gressibus ejus.

6Peccantem virum iniquum involvet laqueus,

et justus laudabit atque gaudebit.

7Novit justus causam pauperum;

impius ignorat scientiam.

8Homines pestilentes dissipant civitatem;

sapientes vero avertunt furorem.

9Vir sapiens si cum stulto contenderit,

sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

10Viri sanguinum oderunt simplicem;

justi autem quærunt animam ejus.

11Totum spiritum suum profert stultus;

sapiens differt, et reservat in posterum.

12Princeps qui libenter audit verba mendacii,

omnes ministros habet impios.

Read in Logos