Logos Bible Study

Proverbs 19–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

191Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua

quam dives torquens labia sua, et insipiens.

2Ubi non est scientia animæ, non est bonum,

et qui festinus est pedibus offendet.

3Stultitia hominis supplantat gressus ejus,

et contra Deum fervet animo suo.

4Divitiæ addunt amicos plurimos;

a paupere autem et hi quos habuit separantur.

5Testis falsus non erit impunitus,

et qui mendacia loquitur non effugiet.

6Multi colunt personam potentis,

et amici sunt dona tribuentis.

7Fratres hominis pauperis oderunt eum;

insuper et amici procul recesserunt ab eo.

Qui tantum verba sectatur nihil habebit;

8qui autem possessor est mentis diligit animam suam,

et custos prudentiæ inveniet bona.

9Falsus testis non erit impunitus,

et qui loquitur mendacia peribit.

10Non decent stultum deliciæ,

nec servum dominari principibus.

11Doctrina viri per patientiam noscitur,

et gloria ejus est iniqua prætergredi.

12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,

et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.

13Dolor patris filius stultus,

et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.

14Domus et divitiæ dantur a parentibus;

a Domino autem proprie uxor prudens.

15Pigredo immittit soporem,

et anima dissoluta esuriet.

16Qui custodit mandatum custodit animam suam;

qui autem negligit viam suam mortificabitur.

17Fœneratur Domino qui miseretur pauperis,

et vicissitudinem suam reddet ei.

18Erudi filium tuum; ne desperes:

ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.

19Qui impatiens est sustinebit damnum,

et cum rapuerit, aliud apponet.

20Audi consilium, et suscipe disciplinam,

ut sis sapiens in novissimis tuis.

21Multæ cogitationes in corde viri;

voluntas autem Domini permanebit.

22Homo indigens misericors est,

et melior est pauper quam vir mendax.

23Timor Domini ad vitam,

et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.

24Abscondit piger manum suam sub ascella,

nec ad os suum applicat eam.

25Pestilente flagellato stultus sapientior erit;

si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.

26Qui affligit patrem, et fugat matrem,

ignominiosus est et infelix.

27Non cesses, fili, audire doctrinam,

nec ignores sermones scientiæ.

28Testis iniquus deridet judicium,

et os impiorum devorat iniquitatem.

29Parata sunt derisoribus judicia,

et mallei percutientes stultorum corporibus.

201Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas:

quicumque his delectatur non erit sapiens.

2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis:

qui provocat eum peccat in animam suam.

3Honor est homini qui separat se a contentionibus;

omnes autem stulti miscentur contumeliis.

4Propter frigus piger arare noluit;

mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.

5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri;

sed homo sapiens exhauriet illud.

6Multi homines misericordes vocantur;

virum autem fidelem quis inveniet?

7Justus qui ambulat in simplicitate sua

beatos post se filios derelinquet.

8Rex qui sedet in solio judicii

dissipat omne malum intuitu suo.

9Quis potest dicere: Mundum est cor meum;

purus sum a peccato?

10Pondus et pondus, mensura et mensura:

utrumque abominabile est apud Deum.

11Ex studiis suis intelligitur puer,

si munda et recta sint opera ejus.

12Aurem audientem, et oculum videntem:

Dominus fecit utrumque.

13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat:

aperi oculos tuos, et saturare panibus.

14Malum est, malum est, dicit omnis emptor;

et cum recesserit, tunc gloriabitur.

15Est aurum et multitudo gemmarum,

et vas pretiosum labia scientiæ.

16Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni,

et pro extraneis aufer pignus ab eo.

17Suavis est homini panis mendacii,

et postea implebitur os ejus calculo.

18Cogitationes consiliis roborantur,

et gubernaculis tractanda sunt bella.

19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter,

et dilatat labia sua, ne commiscearis.

20Qui maledicit patri suo et matri,

extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris:

21hæreditas ad quam festinatur in principio,

in novissimo benedictione carebit.

22Ne dicas: Reddam malum:

exspecta Dominum, et liberabit te.

23Abominatio est apud Dominum pondus et pondus;

statera dolosa non est bona.

24A Domino diriguntur gressus viri:

quis autem hominum intelligere potest viam suam?

25Ruina est homini devorare sanctos,

et post vota retractare.

26Dissipat impios rex sapiens,

et incurvat super eos fornicem.

27Lucerna Domini spiraculum hominis,

quæ investigat omnia secreta ventris.

28Misericordia et veritas custodiunt regem,

et roboratur clementia thronus ejus.

29Exsultatio juvenum fortitudo eorum,

et dignitas senum canities.

30Livor vulneris absterget mala,

et plagæ in secretioribus ventris.

211Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini:

quocumque voluerit, inclinabit illud.

2Omnis via viri recta sibi videtur:

appendit autem corda Dominus.

3Facere misericordiam et judicium

magis placet Domino quam victimæ.

4Exaltatio oculorum est dilatatio cordis;

lucerna impiorum peccatum.

5Cogitationes robusti semper in abundantia;

omnis autem piger semper in egestate est.

6Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,

et impingetur ad laqueos mortis.

7Rapinæ impiorum detrahent eos,

quia noluerunt facere judicium.

8Perversa via viri aliena est;

qui autem mundus est, rectum opus ejus.

9Melius est sedere in angulo domatis,

quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.

10Anima impii desiderat malum:

non miserebitur proximo suo.

11Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus,

et si sectetur sapientem, sumet scientiam.

12Excogitat justus de domo impii,

ut detrahat impios a malo.

13Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,

et ipse clamabit, et non exaudietur.

14Munus absconditum extinguit iras,

et donum in sinu indignationem maximam.

15Gaudium justo est facere judicium,

et pavor operantibus iniquitatem.

16Vir qui erraverit a via doctrinæ

in cœtu gigantum commorabitur.

17Qui diligit epulas in egestate erit;

qui amat vinum et pinguia non ditabitur.

18Pro justo datur impius,

et pro rectis iniquus.

19Melius est habitare in terra deserta

quam cum muliere rixosa et iracunda.

20Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi:

et imprudens homo dissipabit illud.

21Qui sequitur justitiam et misericordiam

inveniet vitam, justitiam, et gloriam.

22Civitatem fortium ascendit sapiens,

et destruxit robur fiduciæ ejus.

23Qui custodit os suum et linguam suam

custodit ab angustiis animam suam.

24Superbus et arrogans vocatur indoctus,

qui in ira operatur superbiam.

25Desideria occidunt pigrum:

noluerunt enim quidquam manus ejus operari.

26Tota die concupiscit et desiderat;

qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.

27Hostiæ impiorum abominabiles,

quia offeruntur ex scelere.

28Testis mendax peribit;

vir obediens loquetur victoriam.

29Vir impius procaciter obfirmat vultum suum;

qui autem rectus est corrigit viam suam.

30Non est sapientia, non est prudentia,

non est consilium contra Dominum.

31Equus paratur ad diem belli;

Dominus autem salutem tribuit.

Read in Logos