Logos Bible Study

Micah 1–3

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.

2Audite, populi omnes,

et attendat terra, et plenitudo ejus:

et sit Dominus Deus vobis in testem,

Dominus de templo sancto suo.

3Quia ecce Dominus egredietur de loco suo,

et descendet, et calcabit super excelsa terræ.

4Et consumentur montes subtus eum,

et valles scindentur sicut cera a facie ignis,

et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.

5In scelere Jacob omne istud,

et in peccatis domus Israël.

Quod scelus Jacob? nonne Samaria?

et quæ excelsa Judæ? nonne Jerusalem?

6Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro,

cum plantatur vinea;

et detraham in vallem lapides ejus,

et fundamenta ejus revelabo.

7Et omnia sculptilia ejus concidentur,

et omnes mercedes ejus comburentur igne,

et omnia idola ejus ponam in perditionem,

quia de mercedibus meretricis congregata sunt,

et usque ad mercedem meretricis revertentur.

8Super hoc plangam, et ululabo;

vadam spoliatus, et nudus;

faciam planctum velut draconum,

et luctum quasi struthionum:

9quia desperata est plaga ejus,

quia venit usque ad Judam;

tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.

10In Geth nolite annuntiare;

lacrimis ne ploretis;

in domo pulveris pulvere vos conspergite.

11Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia:

non est egressa quæ habitat in exitu:

planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.

12Quia infirmata est in bonum,

quæ habitat in amaritudinibus;

quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.

13Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis:

principium peccati est filiæ Sion,

quia in te inventa sunt scelera Israël.

14Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth,

domus mendacii in deceptionem regibus Israël.

15Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa;

usque ad Odollam veniet gloria Israël.

16Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum;

dilata calvitium tuum sicut aquila,

quoniam captivi ducti sunt ex te.

21Væ qui cogitatis inutile,

et operamini malum in cubilibus vestris!

In luce matutina faciunt illud,

quoniam contra Deum est manus eorum.

2Et concupierunt agros, et violenter tulerunt:

et rapuerunt domos,

et calumniabantur virum, et domum ejus:

virum, et hæreditatem ejus.

3Idcirco hæc dicit Dominus:

Ecce ego cogito super familiam istam malum,

unde non auferetis colla vestra,

et non ambulabitis superbi:

quoniam tempus pessimum est.

4In die illa sumetur super vos parabola,

et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium:

Depopulatione vastati sumus;

pars populi mei commutata est:

quomodo recedet a me, cum revertatur,

qui regiones nostras dividat?

5Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini.

6Ne loquamini loquentes;

non stillabit super istos, non comprehendet confusio.

7Dicit domus Jacob:

Numquid abbreviatus est spiritus Domini,

aut tales sunt cogitationes ejus?

nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur?

8et e contrario populus meus in adversarium consurrexit.

Desuper tunica pallium sustulistis:

et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum.

9Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum;

a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.

10Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem:

propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima.

11Utinam non essem vir habens spiritum,

et mendacium potius loquerer!

Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem;

et erit super quem stillatur populus iste.

12Congregatione congregabo, Jacob, totum te;

in unum conducam reliquias Israël:

pariter ponam illum quasi gregem in ovili,

quasi pecus in medio caularum:

tumultuabuntur a multitudine hominum.

13Ascendet enim pandens iter ante eos:

divident, et transibunt portam,

et ingredientur per eam:

et transibit rex eorum coram eis,

et Dominus in capite eorum.

31Et dixi: Audite, princeps Jacob,

et duces domus Israël:

numquid non vestrum est scire judicium,

2qui odio habetis bonum, et diligitis malum;

qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis,

et carnem eorum desuper ossibus eorum;

3qui comederunt carnem populi mei,

et pellem eorum desuper excoriaverunt,

et ossa eorum confregerunt,

et conciderunt sicut in lebete,

et quasi carnem in medio ollæ?

4Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos,

et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo,

sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.

5Hæc dicit Dominus super prophetas,

qui seducunt populum meum:

qui mordent dentibus suis,

et prædicant pacem;

et si quis non dederit in ore eorum quippiam,

sanctificant super eum prælium.

6Propterea nox vobis pro visione erit,

et tenebræ vobis pro divinatione;

et occumbet sol super prophetas,

et obtenebrabitur super eos dies.

7Et confundentur qui vident visiones,

et confundentur divini;

et operient omnes vultus suos,

quia non est responsum Dei.

8Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini,

judicio, et virtute,

ut annuntiem Jacob scelus suum,

et Israël peccatum suum.

9Audite hoc, principes domus Jacob,

et judices domus Israël,

qui abominamini judicium,

et omnia recta pervertitis:

10qui ædificatis Sion in sanguinibus,

et Jerusalem in iniquitate.

11Principes ejus in muneribus judicabant,

et sacerdotes ejus in mercede docebant,

et prophetæ ejus in pecunia divinabant:

et super Dominum requiescebant, dicentes:

Numquid non Dominus in medio nostrum?

non venient super nos mala.

12Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur,

et Jerusalem quasi acervus lapidum erit,

et mons templi in excelsa silvarum.

Read in Logos