Logos Bible Study

Mark 5–6

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

51Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, 3qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: 4quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: 5et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. 6Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: 7et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. 8Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. 9Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. 10Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. 11Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. 12Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. 13Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. 14Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: 15et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. 16Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. 17Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum. 18Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, 19et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. 20Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur. 21Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.

22Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, 23et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. 24Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. 25Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 26et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: 27cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: 28dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. 29Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. 30Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? 31Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? 32Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. 33Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. 34Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. 35Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? 36Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. 37Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. 38Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. 39Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. 40Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. 41Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. 42Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. 43Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.

61Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: 2et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? 3Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. 4Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. 5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: 6et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

7Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. 8Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, 9sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: 11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 12Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent: 13et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.

14Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. 15Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. 16Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. 17Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. 20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: 22cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: 23et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 24Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. 25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. 26Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: 27sed misso speculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, 28et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. 29Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento.

30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. 31Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. 32Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. 33Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. 34Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. 35Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit: 36dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. 37Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. 38Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. 39Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. 40Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. 41Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. 42Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.

45Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. 48Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. 49At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. 50Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. 51Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: 52non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum. 53Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. 54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum: 55et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

Read in Logos