Logos Bible Study

Mark 2–3

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Et iterum intravit Capharnaum post dies, 2et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. 3Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. 4Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. 5Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. 6Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis: 7Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? 8Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? 9Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? 10Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), 11tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. 12Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.

13Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. 14Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. 15Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum. 16Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester? 17Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores. 18Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? 19Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. 20Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus. 21Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. 22Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.

23Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas. 24Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet? 25Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? 26quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? 27Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. 28Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.

31Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam. 2Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. 3Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium. 4Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. 5Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. 6Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.

7Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, 8et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum. 9Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum: 10multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes: 12Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.

13Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum. 14Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos prædicare. 15Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia. 16Et imposuit Simoni nomen Petrus: 17et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui: 18et Andream, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum, 19et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.

20Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. 22Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

23Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? 24Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. 25Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 27Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. 28Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint: 29qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti. 30Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.

31Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, 32et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. 33Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei? 34Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei. 35Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

Read in Logos