Logos Bible Study

Luke 20:20–38

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

20Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. 21Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. 22Licet nobis tributum dare Cæsari, an non? 23Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? 24ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris. 25Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. 26Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.

27Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, 28dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. 29Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. 31Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. 32Novissime omnium mortua est et mulier. 33In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. 34Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias: 35illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: 36neque enim ultra mori poterunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. 38Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.

Read in Logos
Luke 20:25: He said to them, “Then render to Caesar the things that are Caesar’s, and to God the things that are God’s.”