Logos Bible Study

Job 34:16–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur,

et ausculta vocem eloquii mei:

17numquid qui non amat judicium sanari potest?

et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas?

18Qui dicit regi: Apostata;

qui vocat duces impios;

19qui non accipit personas principum,

nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem:

opus enim manuum ejus sunt universi.

20Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi:

et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.

21Oculi enim ejus super vias hominum,

et omnes gressus eorum considerat.

22Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis,

ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,

23neque enim ultra in hominis potestate est,

ut veniat ad Deum in judicium.

24Conteret multos, et innumerabiles,

et stare faciet alios pro eis.

25Novit enim opera eorum,

et idcirco inducet noctem, et conterentur.

26Quasi impios percussit eos

in loco videntium:

27qui quasi de industria recesserunt ab eo,

et omnes vias ejus intelligere noluerunt:

28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni,

et audiret vocem pauperum.

29Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet?

ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum,

et super gentes, et super omnes homines?

30Qui regnare facit hominem hypocritam

propter peccata populi.

Read in Logos