Logos Bible Study

Isaiah 63–64

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

631Quis est iste, qui venit de Edom,

tinctis vestibus de Bosra?

iste formosus in stola sua,

gradiens in multitudine fortitudinis suæ?

Ego qui loquor justitiam,

et propugnator sum ad salvandum.

2Quare ergo rubrum est indumentum tuum,

et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?

3Torcular calcavi solus,

et de gentibus non est vir mecum;

calcavi eos in furore meo,

et conculcavi eos in ira mea:

et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,

et omnia indumenta mea inquinavi.

4Dies enim ultionis in corde meo;

annus redemptionis meæ venit.

5Circumspexi, et non erat auxiliator;

quæsivi, et non fuit qui adjuvaret:

et salvavit mihi brachium meum,

et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.

6Et conculcavi populos in furore meo,

et inebriavi eos in indignatione mea,

et detraxi in terram virtutem eorum.

7Miserationum Domini recordabor;

laudem Domini

super omnibus quæ reddidit nobis Dominus,

et super multitudinem bonorum domui Israël,

quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam,

et secundum multitudinem misericordiarum suarum.

8Et dixit: Verumtamen populus meus est,

filii non negantes;

et factus est eis salvator.

9In omni tribulatione eorum non est tribulatus,

et angelus faciei ejus salvavit eos:

in dilectione sua et in indulgentia sua

ipse redemit eos,

et portavit eos, et elevavit eos

cunctis diebus sæculi.

10Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt,

et afflixerunt spiritum Sancti ejus:

et conversus est eis in inimicum,

et ipse debellavit eos.

11Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui.

Ubi est qui eduxit eos de mari

cum pastoribus gregis sui?

Ubi est qui posuit in medio ejus

spiritum Sancti sui;

12qui eduxit ad dexteram Moysen,

brachio majestatis suæ;

qui scidit aquas ante eos,

ut faceret sibi nomen sempiternum;

13qui eduxit eos per abyssos,

quasi equum in deserto

non impingentem?

14Quasi animal in campo descendens,

spiritus Domini ductor ejus fuit.

Sic adduxisti populum tuum,

ut faceres tibi nomen gloriæ.

15Attende de cælo, et vide

de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ.

Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua,

multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum?

Super me continuerunt se.

16Tu enim pater noster:

et Abraham nescivit nos,

et Israël ignoravit nos:

tu, Domine, pater noster,

redemptor noster, a sæculo nomen tuum.

17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis;

indurasti cor nostrum ne timeremus te?

Convertere propter servos tuos,

tribus hæreditatis tuæ.

18Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum:

hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.

19Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri,

neque invocaretur nomen tuum super nos.

641Utinam dirumperes cælos, et descenderes;

a facie tua montes defluerent;

2sicut exustio ignis tabescerent,

aquæ arderent igni:

ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis;

a facie tua gentes turbarentur.

3Cum feceris mirabilia, non sustinebimus;

descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.

4A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt;

oculus non vidit, Deus, absque te,

quæ præparasti exspectantibus te.

5Occurristi lætanti, et facienti justitiam;

in viis tuis recordabuntur tui.

Ecce tu iratus es, et peccavimus;

in ipsis fuimus semper, et salvabimur.

6Et facti sumus ut immundus omnes nos,

et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ;

et cecidimus quasi folium universi,

et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.

7Non est qui invocet nomen tuum;

qui consurgat, et teneat te.

Abscondisti faciem tuam a nobis,

et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ.

8Et nunc, Domine, pater noster es tu,

nos vero lutum;

et fictor noster tu,

et opera manuum tuarum omnes nos.

9Ne irascaris, Domine, satis,

et ne ultra memineris iniquitatis nostræ;

ecce, respice, populus tuus omnes nos.

10Civitas Sancti tui facta est deserta,

Sion deserta facta est,

Jerusalem desolata est.

11Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ,

ubi laudaverunt te patres nostri,

facta est in exustionem ignis,

et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.

12Numquid super his continebis te, Domine;

tacebis, et affliges nos vehementer?

Read in Logos