Logos Bible Study

Hosea 6–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

61In tribulatione sua mane consurgent ad me:

Venite, et revertamur ad Dominum,

2quia ipse cepit, et sanabit nos;

percutiet, et curabit nos.

3Vivificabit nos post duos dies;

in die tertia suscitabit nos,

et vivemus in conspectu ejus.

Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum:

quasi diluculum præparatus est egressus ejus,

et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

4Quid faciam tibi, Ephraim?

quid faciam tibi, Juda?

misericordia vestra quasi nubes matutina,

et quasi ros mane pertransiens.

5Propter hoc dolavi in prophetis;

occidi eos in verbis oris mei:

et judicia tua quasi lux egredientur.

6Quia misericordiam volui, et non sacrificium;

et scientiam Dei plus quam holocausta.

7Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum:

ibi prævaricati sunt in me.

8Galaad civitas operantium idolum,

supplantata sanguine.

9Et quasi fauces virorum latronum,

particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem:

quia scelus operati sunt.

10In domo Israël vidi horrendum:

ibi fornicationes Ephraim,

contaminatus est Israël.

11Sed et Juda, pone messem tibi,

cum convertero captivitatem populi mei.

71Cum sanare vellem Israël,

revelata est iniquitas Ephraim,

et malitia Samariæ,

quia operati sunt mendacium;

et fur ingressus est spolians,

latrunculus foris.

2Et ne forte dicant in cordibus suis,

omnem malitiam eorum me recordatum,

nunc circumdederunt eos adinventiones suæ:

coram facie mea factæ sunt.

3In malitia sua lætificaverunt regem,

et in mendaciis suis principes.

4Omnes adulterantes,

quasi clibanus succensus a coquente;

quievit paululum civitas a commistione fermenti,

donec fermentaretur totum.

5Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino;

extendit manum suam cum illusoribus.

6Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum,

cum insidiaretur eis;

tota nocte dormivit coquens eos:

mane ipse succensus quasi ignis flammæ.

7Omnes calefacti sunt quasi clibanus,

et devoraverunt judices suos:

omnes reges eorum ceciderunt;

non est qui clamat in eis ad me.

8Ephraim in populis ipse commiscebatur;

Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.

9Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit;

sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.

10Et humiliabitur superbia Israël in facie ejus;

nec reversi sunt ad Dominum Deum suum,

et non quæsierunt eum in omnibus his.

11Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor.

Ægyptum invocabant; ad Assyrios abierunt.

12Et cum profecti fuerint,

expandam super eos rete meum:

quasi volucrem cæli detraham eos;

cædam eos secundum auditionem cœtus eorum.

13Væ eis, quoniam recesserunt a me!

vastabuntur, quia prævaricati sunt in me,

et ego redemi eos,

et ipsi locuti sunt contra me mendacia.

14Et non clamaverunt ad me in corde suo,

sed ululabant in cubilibus suis:

super triticum et vinum ruminabant;

recesserunt a me.

15Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum,

et in me cogitaverunt malitiam.

16Reversi sunt ut essent absque jugo;

facti sunt quasi arcus dolosus:

cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ.

Ista subsannatio eorum in terra Ægypti.

Read in Logos