Logos Bible Study

Psalm 145–147

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

2Lauda, anima mea, Dominum.

Laudabo Dominum in vita mea;

psallam Deo meo quamdiu fuero.

Nolite confidere in principibus,

3in filiis hominum, in quibus non est salus.

4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam;

in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,

spes ejus in Domino Deo ipsius:

6qui fecit cælum et terram,

mare, et omnia quæ in eis sunt.

7Qui custodit veritatem in sæculum;

facit judicium injuriam patientibus;

dat escam esurientibus.

Dominus solvit compeditos;

8Dominus illuminat cæcos.

Dominus erigit elisos;

Dominus diligit justos.

9Dominus custodit advenas,

pupillum et viduam suscipiet,

et vias peccatorum disperdet.

10Regnabit Dominus in sæcula;

Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

1Alleluja.

Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus;

Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.

2Ædificans Jerusalem Dominus,

dispersiones Israëlis congregabit:

3qui sanat contritos corde,

et alligat contritiones eorum;

4qui numerat multitudinem stellarum,

et omnibus eis nomina vocat.

5Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus,

et sapientiæ ejus non est numerus.

6Suscipiens mansuetos Dominus;

humilians autem peccatores usque ad terram.

7Præcinite Domino in confessione;

psallite Deo nostro in cithara.

8Qui operit cælum nubibus,

et parat terræ pluviam;

qui producit in montibus fœnum,

et herbam servituti hominum;

9qui dat jumentis escam ipsorum,

et pullis corvorum invocantibus eum.

10Non in fortitudine equi voluntatem habebit,

nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.

11Beneplacitum est Domino super timentes eum,

et in eis qui sperant super misericordia ejus.

12Alleluja.

Lauda, Jerusalem, Dominum;

lauda Deum tuum, Sion.

13Quoniam confortavit seras portarum tuarum;

benedixit filiis tuis in te.

14Qui posuit fines tuos pacem,

et adipe frumenti satiat te.

15Qui emittit eloquium suum terræ:

velociter currit sermo ejus.

16Qui dat nivem sicut lanam;

nebulam sicut cinerem spargit.

17Mittit crystallum suam sicut buccellas:

ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?

18Emittet verbum suum, et liquefaciet ea;

flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.

19Qui annuntiat verbum suum Jacob,

justitias et judicia sua Israël.

20Non fecit taliter omni nationi,

et judicia sua non manifestavit eis.

Alleluja.

Read in Logos