Logos Bible Study

Proverbs 5–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

51Fili mi, attende ad sapientiam meam,

et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:

2ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.

Ne attendas fallaciæ mulieris;

3favus enim distillans labia meretricis,

et nitidius oleo guttur ejus:

4novissima autem illius amara quasi absinthium,

et acuta quasi gladius biceps.

5Pedes ejus descendunt in mortem,

et ad inferos gressus illius penetrant.

6Per semitam vitæ non ambulant;

vagi sunt gressus ejus et investigabiles.

7Nunc ergo fili mi, audi,

et ne recedas a verbis oris mei.

8Longe fac ab ea viam tuam,

et ne appropinques foribus domus ejus.

9Ne des alienis honorem tuum,

et annos tuos crudeli:

10ne forte impleantur extranei viribus tuis,

et labores tui sint in domo aliena,

11et gemas in novissimis,

quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum,

et dicas: 12Cur detestatus sum disciplinam,

et increpationibus non acquievit cor meum,

13nec audivi vocem docentium me,

et magistris non inclinavi aurem meam?

14pene fui in omni malo,

in medio ecclesiæ et synagogæ.

15Bibe aquam de cisterna tua,

et fluenta putei tui;

16deriventur fontes tui foras,

et in plateis aquas tuas divide.

17Habeto eas solus,

nec sint alieni participes tui.

18Sit vena tua benedicta,

et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.

19Cerva carissima, et gratissimus hinnulus:

ubera ejus inebrient te in omni tempore;

in amore ejus delectare jugiter.

20Quare seduceris, fili mi, ab aliena,

et foveris in sinu alterius?

21Respicit Dominus vias hominis,

et omnes gressus ejus considerat.

22Iniquitates suae capiunt impium,

et funibus peccatorum suorum constringitur.

23Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,

et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.

61Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,

defixisti apud extraneum manum tuam:

2illaqueatus es verbis oris tui,

et captus propriis sermonibus.

3Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,

quia incidisti in manum proximi tui.

Discurre, festina, suscita amicum tuum.

4Ne dederis somnum oculis tuis,

nec dormitent palpebræ tuæ.

5Eruere quasi damula de manu,

et quasi avis de manu aucupis.

6Vade ad formicam, o piger,

et considera vias ejus, et disce sapientiam.

7Quæ cum non habeat ducem,

nec præceptorem, nec principem,

8parat in æstate cibum sibi,

et congregat in messe quod comedat.

9Usquequo, piger, dormies?

quando consurges e somno tuo?

10Paululum dormies, paululum dormitabis,

paululum conseres manus ut dormias;

11et veniet tibi quasi viator egestas,

et pauperies quasi vir armatus.

Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,

et egestas longe fugiet a te.

12Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;

13annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

14pravo corde machinatur malum,

et omni tempore jurgia seminat.

15Huic extemplo veniet perditio sua,

et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.

16Sex sunt quæ odit Dominus,

et septimum detestatur anima ejus:

17oculos sublimes, linguam mendacem,

manus effundentes innoxium sanguinem,

18cor machinans cogitationes pessimas,

pedes veloces ad currendum in malum,

19proferentem mendacia testem fallacem,

et eum qui seminat inter fratres discordias.

20Conserva, fili mi, præcepta patris tui,

et ne dimittas legem matris tuæ.

21Liga ea in corde tuo jugiter,

et circumda gutturi tuo.

22Cum ambulaveris, gradiantur tecum;

cum dormieris, custodiant te:

et evigilans loquere cum eis.

23Quia mandatum lucerna est, et lex lux,

et via vitæ increpatio disciplinæ:

24ut custodiant te a muliere mala,

et a blanda lingua extraneæ.

25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,

nec capiaris nutibus illius:

26pretium enim scorti vix est unius panis,

mulier autem viri pretiosam animam capit.

27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,

ut vestimenta illius non ardeant?

28aut ambulare super prunas,

ut non comburantur plantæ ejus?

29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,

non erit mundus cum tetigerit eam.

30Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit:

furatur enim ut esurientem impleat animam;

31deprehensus quoque reddet septuplum,

et omnem substantiam domus suæ tradet.

32Qui autem adulter est,

propter cordis inopiam perdet animam suam;

33turpitudinem et ignominiam congregat sibi,

et opprobrium illius non delebitur:

34quia zelus et furor viri

non parcet in die vindictæ,

35nec acquiescet cujusquam precibus,

nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

71Fili mi, custodi sermones meos,

et præcepta mea reconde tibi.

Fili, 2serva mandata mea, et vives;

et legem meam quasi pupillam oculi tui:

3liga eam in digitis tuis,

scribe illam in tabulis cordis tui.

4Dic sapientiæ: Soror mea es,

et prudentiam voca amicam tuam:

5ut custodiant te a muliere extranea,

et ab aliena quæ verba sua dulcia facit.

6De fenestra enim domus meæ

per cancellos prospexi,

7et video parvulos;

considero vecordem juvenem,

8qui transit per plateam juxta angulum

et prope viam domus illius graditur:

9in obscuro, advesperascente die,

in noctis tenebris et caligine.

10Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio,

præparata ad capiendas animas:

garrula et vaga,

11quietis impatiens,

nec valens in domo consistere pedibus suis;

12nunc foris, nunc in plateis,

nunc juxta angulos insidians.

13Apprehensumque deosculatur juvenem,

et procaci vultu blanditur, dicens:

14Victimas pro salute vovi;

hodie reddidi vota mea:

15idcirco egressa sum in occursum tuum,

desiderans te videre, et reperi.

16Intexui funibus lectulum meum;

stravi tapetibus pictis ex Ægypto:

17aspersi cubile meum myrrha,

et aloë, et cinnamomo.

18Veni, inebriemur uberibus,

et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.

19Non est enim vir in domo sua:

abiit via longissima:

20sacculum pecuniæ secum tulit;

in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam.

21Irretivit eum multis sermonibus,

et blanditiis labiorum protraxit illum.

22Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam,

et quasi agnus lasciviens,

et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:

23donec transfigat sagitta jecur ejus,

velut si avis festinet ad laqueum,

et nescit quod de periculo animæ illius agitur.

24Nunc ergo, fili mi, audi me,

et attende verbis oris mei.

25Ne abstrahatur in viis illius mens tua,

neque decipiaris semitis ejus;

26multos enim vulneratos dejecit,

et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.

27Viæ inferi domus ejus,

penetrantes in interiora mortis.

Read in Logos