Logos Bible Study

Job 1–3

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. 2Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ. 3Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. 4Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. 5Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.

6Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. 7Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. 8Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? 9Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? 10nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? 11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. 12Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. 13Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, 14nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos: 15et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. 16Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. 17Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. 18Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, 19repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. 20Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit, 21et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. 22In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.

21Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, 2ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. 3Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. 4Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua; 5alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. 6Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. 7Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; 8qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. 9Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. 10Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.

11Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. 12Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. 13Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.

31Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, 2et locutus est:

3Pereat dies in qua natus sum,

et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.

4Dies ille vertatur in tenebras:

non requirat eum Deus desuper,

et non illustretur lumine.

5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis;

occupet eum caligo,

et involvatur amaritudine.

6Noctem illam tenebrosus turbo possideat;

non computetur in diebus anni,

nec numeretur in mensibus.

7Sit nox illa solitaria,

nec laude digna.

8Maledicant ei qui maledicunt diei,

qui parati sunt suscitare Leviathan.

9Obtenebrentur stellæ caligine ejus;

expectet lucem, et non videat,

nec ortum surgentis auroræ.

10Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me,

nec abstulit mala ab oculis meis.

11Quare non in vulva mortuus sum?

egressus ex utero non statim perii?

12Quare exceptus genibus?

cur lactatus uberibus?

13Nunc enim dormiens silerem,

et somno meo requiescerem

14cum regibus et consulibus terræ,

qui ædificant sibi solitudines;

15aut cum principibus qui possident aurum,

et replent domos suas argento;

16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,

vel qui concepti non viderunt lucem.

17Ibi impii cessaverunt a tumultu,

et ibi requieverunt fessi robore.

18Et quondam vincti pariter sine molestia,

non audierunt vocem exactoris.

19Parvus et magnus ibi sunt,

et servus liber a domino suo.

20Quare misero data est lux,

et vita his qui in amaritudine animæ sunt:

21qui expectant mortem, et non venit,

quasi effodientes thesaurum;

22gaudentque vehementer

cum invenerint sepulchrum?

23viro cujus abscondita est via

et circumdedit eum Deus tenebris?

24Antequam comedam, suspiro;

et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus:

25quia timor quem timebam evenit mihi,

et quod verebar accidit.

26Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi?

et venit super me indignatio.

Read in Logos