Logos Bible Study

Isaiah 28–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

281Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim,

et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus,

qui erant in vertice vallis pinguissimæ,

errantes a vino.

2Ecce validus et fortis Dominus

sicut impetus grandinis; turbo confringens,

sicut impetus aquarum multarum inundantium

et emissarum super terram spatiosam.

3Pedibus conculcabitur

corona superbiæ ebriorum Ephraim.

4Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus,

qui est super verticem vallis pinguium,

quasi temporaneum ante maturitatem autumni,

quod, cum aspexerit videns,

statim ut manu tenuerit, devorabit illud.

5In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ,

et sertum exsultationis residuo populi sui;

6et spiritus judicii sedenti super judicium,

et fortitudo revertentibus de bello ad portam.

7Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt;

sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate;

absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,

nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.

8Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,

ita ut non esset ultra locus.

9Quem docebit scientiam?

et quem intelligere faciet auditum?

Ablactatos a lacte,

avulsos ab uberibus.

10Quia manda, remanda; manda, remanda;

exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta;

modicum ibi, modicum ibi.

11In loquela enim labii,

et lingua altera

loquetur ad populum istum.

12Cui dixit: Hæc est requies mea,

reficite lassum;

et hoc est meum refrigerium:

et noluerunt audire.

13Et erit eis verbum Domini:

Manda, remanda; manda, remanda;

exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta;

modicum ibi, modicum ibi;

ut vadant, et cadant retrorsum,

et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.

14Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,

qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.

15Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte,

et cum inferno fecimus pactum:

flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos

quia posuimus mendacium spem nostram,

et mendacio protecti sumus.

16Idcirco hæc dicit Dominus Deus:

Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem,

lapidem probatum,

angularem, pretiosum, in fundamento fundatum;

qui crediderit, non festinet.

17Et ponam in pondere judicium,

et justitiam in mensura;

et subvertet grando spem mendacii,

et protectionem aquæ inundabunt.

18Et delebitur fœdus vestrum cum morte,

et pactum vestrum cum inferno non stabit:

flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.

19Quandocumque pertransierit, tollet vos,

quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte;

et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.

20Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat;

et pallium breve utrumque operire non potest.

21Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus;

sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur,

ut faciat opus suum, alienum opus ejus:

ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.

22Et nunc nolite illudere,

ne forte constringantur vincula vestra;

consummationem enim et abbreviationem audivi

a Domino Deo exercituum, super universam terram.

23Auribus percipite, et audite vocem meam:

attendite, et audite eloquium meum.

24Numquid tota die arabit arans ut serat?

proscindet et sarriet humum suam?

25Nonne cum adæquaverit faciem ejus,

seret gith et cyminum sparget?

et ponet triticum per ordinem, et hordeum,

et milium, et viciam in finibus suis?

26Et erudiet illum in judicio;

Deus suus docebit illum.

27Non enim in serris triturabitur gith,

nec rota plaustri super cyminum circuibit;

sed in virga excutietur gith,

et cyminum in baculo.

28Panis autem comminuetur;

verum non in perpetuum triturans triturabit illum,

neque vexabit eum rota plaustri,

neque ungulis suis comminuet eum.

29Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,

ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.

291Væ Ariel, Ariel

civitas, quam expugnavit David!

additus est annus ad annum:

solemnitates evolutæ sunt.

2Et circumvallabo Ariel,

et erit tristis et mœrens,

et erit mihi quasi Ariel.

3Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo,

et jaciam contra te aggerem,

et munimenta ponam in obsidionem tuam.

4Humiliaberis, de terra loqueris,

et de humo audietur eloquium tuum;

et erit quasi pythonis de terra vox tua,

et de humo eloquium tuum mussitabit.

5Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te,

et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt;

6eritque repente confestim.

A Domino exercituum visitabitur

in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna

turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis.

7Et erit sicut somnium visionis nocturnæ

multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel,

et omnes qui militaverunt, et obsederunt,

et prævaluerunt adversus eam.

8Et sicut somniat esuriens, et comedit,

cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus;

et sicut somniat sitiens et bibit,

et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,

et anima ejus vacua est:

sic erit multitudo omnium gentium

quæ dimicaverunt contra montem Sion.

9Obstupescite et admiramini;

fluctuate et vacillate;

inebriamini, et non a vino;

movemini, et non ab ebrietate.

10Quoniam miscuit vobis Dominus

spiritum soporis; claudet oculos vestros:

prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.

11Et erit vobis visio omnium

sicut verba libri signati,

quem cum dederint scienti litteras,

dicent: Lege istum:

et respondebit: Non possum, signatus est enim.

12Et dabitur liber nescienti litteras,

diceturque ei: Lege;

et respondebit: Nescio litteras.

13Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo,

et labiis suis glorificat me,

cor autem ejus longe est a me,

et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,

14ideo ecce ego addam ut admirationem faciam

populo huic miraculo grandi et stupendo;

peribit enim sapientia a sapientibus ejus,

et intellectus prudentium ejus abscondetur.

15Væ qui profundi estis corde,

ut a Domino abscondatis consilium;

quorum sunt in tenebris opera,

et dicunt: Quis videt nos?

et quis novit nos?

16Perversa est hæc vestra cogitatio;

quasi si lutum contra figulum cogitet,

et dicat opus factori suo: Non fecisti me;

et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.

17Nonne adhuc in modico et in brevi

convertetur Libanus in carmel,

et carmel in saltum reputabitur?

18Et audient in die illa surdi verba libri,

et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.

19Et addent mites in Domino lætitiam,

et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt;

20quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor,

et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,

21qui peccare faciebant homines in verbo,

et arguentem in porta supplantabant,

et declinaverunt frustra a justo.

22Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob,

qui redemit Abraham:

Non modo confundetur Jacob,

nec modo vultus ejus erubescet;

23sed cum viderit filios suos,

opera manuum mearum in medio sui

sanctificantes nomen meum,

et sanctificabunt Sanctum Jacob,

et Deum Israël prædicabunt;

24et scient errantes spiritu intellectum,

et mussitatores discent legem.

301Væ filii desertores, dicit Dominus,

ut faceretis consilium, et non ex me,

et ordiremini telam, et non per spiritum meum,

ut adderetis peccatum super peccatum;

2qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum,

et os meum non interrogastis,

sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis,

et habentes fiduciam in umbra Ægypti!

3Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem,

et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.

4Erant enim in Tani principes tui,

et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.

5Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit:

non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem,

sed in confusionem et in opprobrium.

6Onus jumentorum austri.

In terra tribulationis et angustiæ

leæna, et leo ex eis,

vipera et regulus volans;

portantes super humeros jumentorum divitias suas,

et super gibbum camelorum thesauros suos,

ad populum qui eis prodesse non poterit.

7Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur.

Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.

8Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,

et in libro diligenter exara illud,

et erit in die novissimo

in testimonium usque in æternum.

9Populus enim ad iracundiam provocans est:

et filii mendaces,

filii nolentes

audire legem Dei;

10qui dicunt videntibus: Nolite videre,

et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt;

loquimini nobis placentia:

videte nobis errores.

11Auferte a me viam;

declinate a me semitam;

cesset a facie nostra

Sanctus Israël.

12Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc,

et sperastis in calumnia et in tumultu,

et innixi estis super eo;

13propterea erit vobis iniquitas hæc

sicut interruptio cadens,

et requisita in muro excelso,

quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.

14Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli

contritione pervalida,

et non invenietur de fragmentis ejus testa

in qua portetur igniculus de incendio,

aut hauriatur parum aquæ de fovea.

15Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël:

Si revertamini et quiescatis, salvi eritis;

in silentio et in spe erit fortitudo vestra.

Et noluistis,

16et dixistis: Nequaquam,

sed ad equos fugiemus:

ideo fugietis;

et: Super veloces ascendemus:

ideo velociores erunt qui persequentur vos.

17Mille homines a facie terroris unius;

et a facie terroris quinque fugietis,

donec relinquamini

quasi malus navis in vertice montis,

et quasi signum super collem.

18Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri;

et ideo exaltabitur parcens vobis,

quia Deus judicii Dominus:

beati omnes qui exspectant eum!

19Populus enim Sion habitabit in Jerusalem:

plorans nequaquam plorabis:

miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui:

statim ut audierit, respondebit tibi.

20Et dabit vobis Dominus

panem arctum, et aquam brevem;

et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum;

et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.

21Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis:

Hæc est via; ambulate in ea,

et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.

22Et contaminabis laminas sculptilium…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Isaiah 28–30 in Logos