Logos Bible Study

Psalm 10–40

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1In finem. Psalmus David.

2In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ:

Transmigra in montem sicut passer?

3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum;

paraverunt sagittas suas in pharetra,

ut sagittent in obscuro rectos corde:

4quoniam quæ perfecisti destruxerunt;

justus autem, quid fecit?

5Dominus in templo sancto suo;

Dominus in cælo sedes ejus.

Oculi ejus in pauperem respiciunt;

palpebræ ejus interrogant filios hominum.

6Dominus interrogat justum et impium;

qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7Pluet super peccatores laqueos;

ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

8Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit:

æquitatem vidit vultus ejus.

1In finem, pro octava. Psalmus David.

2Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus,

quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.

3Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum;

labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

4Disperdat Dominus universa labia dolosa,

et linguam magniloquam.

5Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus;

labia nostra a nobis sunt.

Quis noster dominus est?

6Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum,

nunc exsurgam, dicit Dominus.

Ponam in salutari;

fiducialiter agam in eo.

7Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum,

probatum terræ, purgatum septuplum.

8Tu, Domine, servabis nos,

et custodies nos a generatione hac in æternum.

9In circuitu impii ambulant:

secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

1In finem. Psalmus David.

Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem?

usquequo avertis faciem tuam a me?

2quamdiu ponam consilia in anima mea;

dolorem in corde meo per diem?

3usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

4Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.

Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;

5nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum.

Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;

6ego autem in misericordia tua speravi.

Exsultabit cor meum in salutari tuo.

Cantabo Domino qui bona tribuit mihi;

et psallam nomini Domini altissimi.

1In finem. Psalmus David.

Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.

Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis;

non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

2Dominus de cælo prospexit super filios hominum,

ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

3Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.

Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Sepulchrum patens est guttur eorum;

linguis suis dolose agebant.

Venenum aspidum sub labiis eorum,

quorum os maledictione et amaritudine plenum est;

veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.

Contritio et infelicitas in viis eorum,

et viam pacis non cognoverunt;

non est timor Dei ante oculos eorum.

4Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem,

qui devorant plebem meam sicut escam panis?

5Dominum non invocaverunt;

illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.

6Quoniam Dominus in generatione justa est:

consilium inopis confudistis,

quoniam Dominus spes ejus est.

7Quis dabit ex Sion salutare Israël?

Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ,

exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.

1Psalmus David.

Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?

aut quis requiescet in monte sancto tuo?

2Qui ingreditur sine macula,

et operatur justitiam;

3qui loquitur veritatem in corde suo:

qui non egit dolum in lingua sua,

nec fecit proximo suo malum,

et opprobrium non accepit adversus proximos suos.

4Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus;

timentes autem Dominum glorificat.

Qui jurat proximo suo, et non decipit;

5qui pecuniam suam non dedit ad usuram,

et munera super innocentem non accepit:

qui facit hæc non movebitur in æternum.

1Tituli inscriptio, ipsi David.

Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.

2Dixi Domino: Deus meus es tu,

quoniam bonorum meorum non eges.

3Sanctis qui sunt in terra ejus,

mirificavit omnes voluntates meas in eis.

4Multiplicatæ sunt infirmitates eorum:

postea acceleraverunt.

Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus,

nec memor ero nominum eorum per labia mea.

5Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei:

tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.

6Funes ceciderunt mihi in præclaris;

etenim hæreditas mea præclara est mihi.

7Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum;

insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.

8Providebam Dominum in conspectu meo semper:

quoniam a dextris est mihi, ne commovear.

9Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea;

insuper et caro mea requiescet in spe.

10Quoniam non derelinques animam meam in inferno,

nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

Notas mihi fecisti vias vitæ;

adimplebis me lætitia cum vultu tuo:

delectationes in dextera tua usque in finem.

1Oratio David.

Exaudi, Domine, justitiam meam;

intende deprecationem meam.

Auribus percipe orationem meam,

non in labiis dolosis.

2De vultu tuo judicium meum prodeat;

oculi tui videant æquitates.

3Probasti cor meum, et visitasti nocte;

igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

4Ut non loquatur os meum opera hominum:

propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.

5Perfice gressus meos in semitis tuis,

ut non moveantur vestigia mea.

6Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus;

inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.

7Mirifica misericordias tuas,

qui salvos facis sperantes in te.

8A resistentibus dexteræ tuæ custodi me

ut pupillam oculi.

Sub umbra alarum tuarum protege me

9a facie impiorum qui me afflixerunt.

Inimici mei animam meam circumdederunt;

10adipem suum concluserunt:

os eorum locutum est superbiam.

11Projicientes me nunc circumdederunt me;

oculos suos statuerunt declinare in terram.

12Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam,

et sicut catulus leonis habitans in abditis.

13Exsurge, Domine: præveni eum, et supplanta eum:

eripe animam meam ab impio;

frameam tuam 14ab inimicis manus tuæ.

Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum;

de absconditis tuis adimpletus est venter eorum.

Saturati sunt filiis,

et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.

15Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo;

satiabor cum apparuerit gloria tua.

1In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit:

2Diligam te, Domine, fortitudo mea.

3Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.

Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum;

protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.

4Laudans invocabo Dominum,

et ab inimicis meis salvus ero.

5Circumdederunt me dolores mortis,

et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.

6Dolores inferni circumdederunt me;

præoccupaverunt me laquei mortis.

7In tribulatione mea invocavi Dominum,

et ad Deum meum clamavi:

et exaudivit de templo sancto suo vocem meam;

et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.

8Commota est, et contremuit terra;

fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt:

quoniam iratus est eis.

9Ascendit fumus in ira ejus,

et ignis a facie ejus exarsit;

carbones succensi sunt ab eo.

10Inclinavit cælos, et descendit,

et caligo sub pedibus ejus.

11Et ascendit super cherubim, et volavit;

volavit super pennas ventorum.

12Et posuit tenebras latibulum suum;

in circuitu ejus tabernaculum ejus,

tenebrosa aqua in nubibus aëris.

13Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt;

grando et carbones ignis.

14Et intonuit de cælo Dominus,

et Altissimus dedit vocem suam:

grando et carbones ignis.

15Et misit sagittas suas, et dissipavit eos;

fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.

16Et apparuerunt fontes aquarum,

et revelata sunt fundamenta orbis terrarum,

ab increpatione tua, Domine,

ab inspiratione spiritus iræ tuæ.

17Misit de summo, et accepit me;

et assumpsit me de aquis multis.

18Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me.

Quoniam confortati sunt super me;

19prævenerunt me in die afflictionis meæ:

et factus est Dominus protector meus.

20Et eduxit me in latitudinem;

salvum me fecit, quoniam voluit me,

21et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,

et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi:

22quia custodivi vias Domini,

nec impie gessi a Deo meo;

23quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo,

et justitias ejus non repuli a me.

24Et ero immaculatus cum eo;

et observabo me ab iniquitate mea.

25Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam,

et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.

26Cum sancto sanctus eris,

et cum viro innocente innocens eris,

27et cum electo electus eris,

et cum perverso perverteris.

28Quoniam tu populum humilem salvum facies,

et oculos superborum humiliabis.

29Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine;

Deus meus, illumina tenebras meas.

30Quoniam in te eripiar a tentatione;

et in Deo meo transgrediar murum.

31Deus meus, impolluta via ejus;

eloquia Domini igne examinata:

protector est omnium sperantium in se.

32Quoniam quis deus præter Dominum?

aut quis deus præter Deum nostrum?

33Deus qui præcinxit me virtute,

et posuit immaculatam viam meam;

34qui perfecit pedes meos tamquam cervorum,

et super excelsa statuens me;

35qui docet manus meas ad prælium.

Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea,

36et dedisti mihi protectionem salutis tuæ:

et dextera tua suscepit me,

et disciplina tua correxit me in finem,

et disciplina tua ipsa me docebit.

37Dilatasti gressus meos subtus me,

et non sunt infirmata vestigia mea.

38Persequar inimicos meos, et comprehendam illos;

et non convertar donec deficiant.

39Confringam illos, nec poterunt stare;

cadent subtus pedes meos.

40Et præcinxisti me virtute ad bellum,

et supplantasti insurgentes in me subtus me.

41Et inimicos meos dedisti mihi dorsum,

et odientes me disperdidisti.

42Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret;

ad Dominum, nec exaudivit eos.

43Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti;

ut lutum platearum delebo eos.

44Eripies me de contradictionibus populi;

constitues me in caput gentium.

45Populus…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Psalm 10–40 in Logos