Logos Bible Study

Matthew 6:1–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. 2Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 3Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: 4ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 7Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 8Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. 9Sic ergo vos orabitis:

Pater noster, qui es in cælis,

sanctificetur nomen tuum.

10Adveniat regnum tuum;

fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.

11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,

12et dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

13Et ne nos inducas in tentationem,

sed libera nos a malo. Amen.

14Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. 15Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

16Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 17Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, 18ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

Read in Logos
Matthew 6:6: But when you pray, go into your room and shut the door and pray to your Father who is in secret. And your Father who sees in secret will reward you.