Logos Bible Study

Matthew 5:22–44

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. 23Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: 24relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. 25Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. 26Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

27Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis. 28Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. 29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 30Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. 31Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. 32Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.

33Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. 34Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: 35neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: 36neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. 37Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.

38Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. 39Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: 40et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium: 41et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. 42Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.

43Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. 44Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:

Read in Logos
Matthew 5:44–45: But I say to you, Love your enemies and pray for those who persecute you, so that you may be sons of your Father who is in heaven. For he makes his sun rise on the evil and on the good, and sends rain on the just and on the unjust.