Logos Bible Study

John 9–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

91Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate: 2et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? 3Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: 5quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. 6Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, 7et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. 8Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. 9Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. 10Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? 11Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. 12Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.

13Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. 14Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. 15Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. 16Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. 17Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. 18Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: 19et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt? 20Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: 21quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. 22Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. 23Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate. 24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. 25Dixit ergo eis ille: si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. 26Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? 27Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? 28Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. 29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. 30Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: 31scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. 32A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. 33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. 34Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.

35Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? 36Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? 37Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. 38At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. 39Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. 40Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? 41Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.

101Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. 2Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. 4Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. 5Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum. 6Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. 7Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. 8Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. 9Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. 10Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. 11Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. 12Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves; 13mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. 14Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. 15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. 16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. 17Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. 18Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

19Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos. 20Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis? 21Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire?

22Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat. 23Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. 24Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. 25Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: 26sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: 28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. 30Ego et Pater unum sumus.

31Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. 32Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? 33Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. 34Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? 35Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: 36quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum? 37Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. 38Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. 39Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. 40Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic; 41et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. 42Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.

Read in Logos