Logos Bible Study

Job 36–37

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

361Addens quoque Eliu, hæc locutus est:

2Sustine me paululum, et indicabo tibi:

adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.

3Repetam scientiam meam a principio,

et operatorem meum probabo justum.

4Vere enim absque mendacio sermones mei,

et perfecta scientia probabitur tibi.

5Deus potentes non abjicit,

cum et ipse sit potens:

6sed non salvat impios,

et judicium pauperibus tribuit.

7Non auferet a justo oculos suos:

et reges in solio collocat in perpetuum,

et illi eriguntur.

8Et si fuerint in catenis,

et vinciantur funibus paupertatis,

9indicabit eis opera eorum,

et scelera eorum, quia violenti fuerunt.

10Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat:

et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.

11Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,

et annos suos in gloria:

12si autem non audierint,

transibunt per gladium,

et consumentur in stultitia.

13Simulatores et callidi provocant iram Dei,

neque clamabunt cum vincti fuerint.

14Morietur in tempestate anima eorum,

et vita eorum inter effeminatos.

15Eripiet de angustia sua pauperem,

et revelabit in tribulatione aurem ejus.

16Igitur salvabit te de ore angusto latissime,

et non habente fundamentum subter se:

requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.

17Causa tua quasi impii judicata est:

causam judiciumque recipies.

18Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas:

nec multitudo donorum inclinet te.

19Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,

et omnes robustos fortitudine.

20Ne protrahas noctem,

ut ascendant populi pro eis.

21Cave ne declines ad iniquitatem:

hanc enim cœpisti sequi post miseriam.

22Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,

et nullus ei similis in legislatoribus.

23Quis poterit scrutari vias ejus?

aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?

24Memento quod ignores opus ejus,

de quo cecinerunt viri.

25Omnes homines vident eum:

unusquisque intuetur procul.

26Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram:

numerus annorum ejus inæstimabilis.

27Qui aufert stillas pluviæ,

et effundit imbres ad instar gurgitum,

28qui de nubibus fluunt

quæ prætexunt cuncta desuper.

29Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,

30et fulgurare lumine suo desuper,

cardines quoque maris operiet.

31Per hæc enim judicat populos,

et dat escas multis mortalibus.

32In manibus abscondit lucem,

et præcepit ei ut rursus adveniat.

33Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit,

et ad eam possit ascendere.

371Super hoc expavit cor meum,

et emotum est de loco suo.

2Audite auditionem in terrore vocis ejus,

et sonum de ore illius procedentem.

3Subter omnes cælos ipse considerat,

et lumen illius super terminos terræ.

4Post eum rugiet sonitus;

tonabit voce magnitudinis suæ:

et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus.

5Tonabit Deus in voce sua mirabiliter,

qui facit magna et inscrutabilia;

6qui præcipit nivi ut descendat in terram,

et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ;

7qui in manu omnium hominum signat,

ut noverint singuli opera sua.

8Ingredietur bestia latibulum,

et in antro suo morabitur.

9Ab interioribus egredietur tempestas,

et ab Arcturo frigus.

10Flante Deo, concrescit gelu,

et rursum latissimæ funduntur aquæ.

11Frumentum desiderat nubes,

et nubes spargunt lumen suum.

12Quæ lustrant per circuitum,

quocumque eas voluntas gubernantis duxerit,

ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum:

13sive in una tribu, sive in terra sua,

sive in quocumque loco misericordiæ suæ

eas jusserit inveniri.

14Ausculta hæc, Job:

sta, et considera mirabilia Dei.

15Numquid scis quando præceperit Deus pluviis,

ut ostenderent lucem nubium ejus?

16Numquid nosti semitas nubium magnas,

et perfectas scientias?

17Nonne vestimenta tua calida sunt,

cum perflata fuerit terra austro?

18Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos,

qui solidissimi quasi ære fusi sunt.

19Ostende nobis quid dicamus illi:

nos quippe involvimur tenebris.

20Quis narrabit ei quæ loquor?

etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.

21At nunc non vident lucem:

subito aër cogetur in nubes,

et ventus transiens fugabit eas.

22Ab aquilone aurum venit,

et ad Deum formidolosa laudatio.

23Digne eum invenire non possumus:

magnus fortitudine, et judicio, et justitia:

et enarrari non potest.

24Ideo timebunt eum viri,

et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.

Read in Logos