Logos Bible Study

Isaiah 17–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

171Onus Damasci.

Ecce Damascus desinet esse civitas,

et erit sicut acervus lapidum in ruina.

2Derelictæ civitates Aroër

gregibus erunt,

et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.

3Et cessabit adjutorium ab Ephraim,

et regnum a Damasco;

et reliquiæ Syriæ

sicut gloria filiorum Israël erunt,

dicit Dominus exercituum.

4Et erit in die illa:

attenuabitur gloria Jacob,

et pinguedo carnis ejus marcescet.

5Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,

et brachium ejus spicas leget;

et erit sicut quærens spicas

in valle Raphaim.

6Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ

duarum vel trium olivarum in summitate rami,

sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,

dicit Dominus Deus Israël.

7In die illa inclinabitur homo ad

factorem suum,

et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient;

8et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus;

et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet

lucos et delubra.

9In die illa erunt civitates fortitudinis ejus

derelictæ sicut aratra, et segetes

quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël;

et eris deserta.

10Quia oblitus es Dei salvatoris tui,

et fortis adjutoris tui non es recordata:

propterea plantabis plantationem fidelem,

et germen alienum seminabis;

11in die plantationis tuæ labrusca,

et mane semen tuum florebit;

ablata est messis in die hæreditatis,

et dolebit graviter.

12Væ multitudini populorum multorum,

ut multitudo maris sonantis;

et tumultus turbarum,

sicut sonitus aquarum multarum.

13Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,

et increpabit eum, et fugiet procul;

et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,

et sicut turbo coram tempestate.

14In tempore vespere, et ecce turbatio;

in matutino, et non subsistet.

Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos,

et sors diripientium nos.

181Væ terræ cymbalo alarum,

quæ est trans flumina Æthiopiæ,

2qui mittit in mare legatos,

et in vasis papyri super aquas.

Ite, angeli veloces,

ad gentem convulsam et dilaceratam;

ad populum terribilem, post quem non est alius;

ad gentem exspectantem et conculcatam,

cujus diripuerunt flumina terram ejus.

3Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis,

et clangorem tubæ audietis.

4Quia hæc dicit Dominus ad me:

Quiescam et considerabo in loco meo,

sicut meridiana lux clara est,

et sicut nubes roris in die messis.

5Ante messem enim totus effloruit,

et immatura perfectio germinabit;

et præcidentur ramusculi ejus falcibus,

et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur.

6Et relinquentur simul avibus montium

et bestiis terræ;

et æstate perpetua erunt super eum volucres,

et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.

7In tempore illo deferetur munus Domino exercituum

a populo divulso et dilacerato,

a populo terribili, post quem non fuit alius;

a gente exspectante, exspectante et conculcata,

cujus diripuerunt flumina terram ejus;

ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.

191Onus Ægypti.

Ecce Dominus ascendet super nubem levem,

et ingredietur Ægyptum,

et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus,

et cor Ægypti tabescet in medio ejus,

2et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios;

et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum,

civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.

3Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus,

et consilium ejus præcipitabo;

et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos,

et pythones, et ariolos.

4Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium,

et rex fortis dominabitur eorum,

ait Dominus Deus exercituum.

5Et arescet aqua de mari,

et fluvius desolabitur atque siccabitur.

6Et deficient flumina,

attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum,

calamus et juncus marcescet.

7Nudabitur alveus rivi a fonte suo,

et omnis sementis irrigua

siccabitur, arescet, et non erit.

8Et mœrebunt piscatores,

et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum;

et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.

9Confundentur qui operabantur linum,

pectentes et texentes subtilia.

10Et erunt irrigua ejus flaccentia:

omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.

11Stulti principes Taneos,

sapientes consiliarii Pharaonis

dederunt consilium insipiens.

Quomodo dicetis Pharaoni:

Filius sapientium ego,

filius regum antiquorum?

12Ubi nunc sunt sapientes tui?

annuntient tibi, et indicent

quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.

13Stulti facti sunt principes Taneos,

emarcuerunt principes Mempheos;

deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus.

14Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis;

et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo,

sicut errat ebrius et vomens.

15Et non erit Ægypto opus

quod faciat caput et caudam,

incurvantem et refrenantem.

16In die illa erit Ægyptus quasi mulieres;

et stupebunt, et timebunt

a facie commotionis manus Domini exercituum,

quam ipse movebit super eam.

17Et erit terra Juda

Ægypto in pavorem;

omnis qui illius fuerit recordatus pavebit

a facie consilii Domini exercituum,

quod ipse cogitavit super eam.

18In die illa erunt quinque civitates

in terra Ægypti

loquentes lingua Chanaan,

et jurantes per Dominum exercituum:

Civitas solis vocabitur una.

19In die illa erit altare Domini

in medio terræ Ægypti,

et titulus Domini juxta terminum ejus.

20Erit in signum et in testimonium Domino exercituum

in terra Ægypti;

clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis,

et mittet eis salvatorem

et propugnatorem qui liberet eos.

21Et cognoscetur Dominus ab Ægypto,

et cognoscent Ægyptii Dominum

in die illa;

et colent eum in hostiis et in muneribus;

et vota vovebunt Domino, et solvent.

22Et percutiet Dominus Ægyptum plaga,

et sanabit eam;

et revertentur ad Dominum,

et placabitur eis, et sanabit eos.

23In die illa erit via

de Ægypto in Assyrios;

et intrabit Assyrius Ægyptum,

et Ægyptius in Assyrios,

et servient Ægyptii Assur.

24In die illa erit Israël tertius

Ægyptio et Assyrio;

benedictio in medio terræ

25cui benedixit Dominus exercituum, dicens:

Benedictus populus meus Ægypti,

et opus manuum mearum Assyrio;

hæreditas autem mea Israël.

201In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam: 2in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. 3Et dixit Dominus:

Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus,

trium annorum signum et portentum erit

super Ægyptum et super Æthiopiam;

4sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti,

et transmigrationem Æthiopiæ,

juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam Ægypti.

5Et timebunt, et confundentur

ab Æthiopia spe sua,

et ab Ægypto gloria sua.

6Et dicet habitator insulæ hujus in die illa:

Ecce hæc erat spes nostra,

ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos

a facie regis Assyriorum:

et quomodo effugere poterimus nos?

211Onus deserti maris.

Sicut turbines ab africo veniunt,

de deserto venit,

de terra horribili.

2Visio dura nuntiata est mihi:

qui incredulus est infideliter agit;

et qui depopulator est vastat.

Ascende, Ælam; obside, Mede;

omnem gemitum ejus cessare feci.

3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore;

angustia possedit me

sicut angustia parturientis;

corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

4Emarcuit cor meum;

tenebræ stupefecerunt me:

Babylon dilecta mea

posita est mihi in miraculum.

5Pone mensam, contemplare in specula

comedentes et bibentes:

surgite, principes,

arripite clypeum.

6Hæc enim dixit mihi Dominus:

Vade, et pone speculatorem,

et quodcumque viderit annuntiet.

7Et vidit currum duorum equitum,

ascensorem asini,

et ascensorem cameli;

et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8Et clamavit leo:

Super speculam Domini ego sum,

stans jugiter per diem;

et super custodiam meam ego sum,

stans totis noctibus.

9Ecce iste venit ascensor

vir bigæ equitum;

et respondit, et dixit:

Cecidit, cecidit Babylon,

et omnia sculptilia deorum ejus

contrita sunt in terram.

10Tritura mea et filii areæ meæ,

quæ audivi a Domino exercituum,

Deo Israël,

annuntiavi vobis.

11Onus Duma.

Ad me clamat ex Seir:

Custos, quid de nocte?

custos, quid de nocte?

12Dixit custos:

Venit mane et nox;

si quæritis, quærite;

convertimini, venite.

13Onus in Arabia.

In saltu ad vesperam dormietis,

in semitis Dedanim.

14Occurrentes sitienti ferte aquam,

qui habitatis terram austri;

cum panibus occurrite fugienti.

15A facie enim gladiorum fugerunt,

a facie gladii imminentis,

a facie arcus extenti,

a facie gravis prælii.

16Quoniam hæc dicit Dominus ad me:

Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,

et auferetur omnis gloria Cedar.

17Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium

de filiis Cedar imminuentur;

Dominus enim Deus Israël locutus est.

221Onus vallis Visionis.

Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti

et tu omnis in tecta?

2Clamoris plena, urbs frequens,

civitas exsultans;

interfecti tui, non interfecti gladio,

nec mortui in bello.

3Cuncti principes tui fugerunt simul

dureque ligati sunt;

omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter;

procul fugerunt.

4Propterea dixi: Recedite a me:

amare flebo;

nolite incumbere ut consolemini me

super vastitate filiæ populi mei;

5dies enim interfectionis,

et conculcationis, et fletuum,

Domino Deo exercituum,

in valle Visionis,

scrutans murum,

et magnificus super montem.

6Et Ælam sumpsit pharetram,

currum hominis equitis,

et parietem nudavit clypeus.

7Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum,

et equites ponent sedes suas in porta.

8Et revelabitur operimentum Judæ,

et videbis in die illa

armamentarium domus saltus.

9Et scissuras civitatis David videbitis,

quia multiplicatæ sunt;

et congregastis aquas piscinæ inferioris,

10et domos Jerusalem numerastis,

et destruxistis domos ad muniendum murum.

11Et lacum fecistis inter duos muros

ad aquam piscinæ veteris;

et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,

et operatorem ejus de longe non vidistis.

12Et vocabit Dominus Deus…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Isaiah 17–23 in Logos