Logos Bible Study

Isaiah 15–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

151Onus Moab.

Quia nocte vastata est

Ar Moab, conticuit;

quia nocte vastatus est

murus Moab, conticuit.

2Ascendit domus,

et Dibon ad excelsa,

in planctum super Nabo;

et super Medaba, Moab ululavit;

in cunctis capitibus ejus calvitium,

et omnis barba radetur.

3In triviis ejus accincti sunt sacco;

super tecta ejus et in plateis ejus

omnis ululatus descendit in fletum.

4Clamabit Hesebon et Eleale,

usque Jasa audita est vox eorum;

super hoc expediti Moab ululabunt,

anima ejus ululabit sibi.

5Cor meum ad Moab clamabit;

vectes ejus usque ad Segor,

vitulam conternantem;

per ascensum enim Luith

flens ascendet,

et in via Oronaim

clamorem contritionis levabunt.

6Aquæ enim Nemrim desertæ erunt,

quia aruit herba, defecit germen,

viror omnis interiit.

7Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum:

ad torrentem Salicum ducent eos.

8Quoniam circuivit clamor terminum Moab;

usque ad Gallim ululatus ejus,

et usque ad puteum Elim clamor ejus.

9Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine;

ponam enim super Dibon additamenta;

his qui fugerint de Moab leonem,

et reliquiis terræ.

161Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ,

de petra deserti

ad montem filiæ Sion.

2Et erit: sicut avis fugiens,

et pulli de nido avolantes,

sic erunt filiæ Moab

in transcensu Arnon.

3Ini consilium,

coge concilium;

pone quasi noctem umbram tuam

in meridie;

absconde fugientes, et vagos ne prodas.

4Habitabunt apud te profugi mei;

Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris:

finitus est enim pulvis, consummatus est miser,

defecit qui conculcabat terram.

5Et præparabitur in misericordia solium,

et sedebit super illud in veritate

in tabernaculo David,

judicans et quærens judicium,

et velociter reddens quod justum est.

6Audivimus superbiam Moab:

superbus est valde;

superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus

plus quam fortitudo ejus.

7Idcirco ululabit Moab ad Moab;

universus ululabit:

his qui lætantur super muros cocti lateris,

loquimini plagas suas.

8Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt,

et vineam Sabama

domini gentium exciderunt:

flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt,

erraverunt in deserto;

propagines ejus relictæ sunt,

transierunt mare.

9Super hoc plorabo in fletu Jazer

vineam Sabama;

inebriabo de lacrima mea,

Hesebon et Eleale,

quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam

vox calcantium irruit.

10Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo,

et in vineis non exsultabit neque jubilabit.

Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat;

vocem calcantium abstuli.

11Super hoc venter meus ad Moab

quasi cithara sonabit,

et viscera mea ad murum cocti lateris.

12Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab

super excelsis suis,

ingredietur ad sancta sua ut obsecret,

et non valebit.

13Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. 14Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.

Read in Logos