Logos Bible Study

Romans 4–5

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

41Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? 2Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. 3Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. 4Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. 5Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. 6Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:

7Beati, quorum remissæ sunt iniquitates,

et quorum tecta sunt peccata.

8Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.

9Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. 10Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio. 11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam: 12et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.

13Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. 14Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. 15Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. 16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum 17(sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt: 18qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. 19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. 20In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: 21plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere. 22Ideo et reputatum est illi ad justitiam. 23Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam: 24sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, 25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.

51Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: 2per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. 3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 4patientia autem probationem, probatio vero spem, 5spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. 6Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? 7vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. 8Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, 9Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. 10Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. 11Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.

12Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. 13Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. 14Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. 15Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. 16Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. 17Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. 18Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. 19Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. 20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: 21ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.

Read in Logos