Logos Bible Study

Psalm 51:3–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3Quid gloriaris in malitia,

qui potens es in iniquitate?

4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua;

sicut novacula acuta fecisti dolum.

5Dilexisti malitiam super benignitatem;

iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

6Dilexisti omnia verba præcipitationis;

lingua dolosa.

7Propterea Deus destruet te in finem;

evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,

et radicem tuam de terra viventium.

8Videbunt justi, et timebunt;

et super eum ridebunt, et dicent:

9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum;

sed speravit in multitudine divitiarum suarum,

et prævaluit in vanitate sua.

10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei;

speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

11Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti;

et exspectabo nomen tuum,

quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Read in Logos
Psalm 52:8: But I am like a green olive tree in the house of God. I trust in the steadfast love of God forever and ever.