Logos Bible Study

Psalm 3–5

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me?

Multi insurgunt adversum me;

3multi dicunt animæ meæ:

Non est salus ipsi in Deo ejus.

4Tu autem Domine, susceptor meus es,

gloria mea, et exaltans caput meum.

5Voce mea ad Dominum clamavi;

et exaudivit me de monte sancto suo.

6Ego dormivi, et soporatus sum;

et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7Non timebo millia populi circumdantis me.

Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.

8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa;

dentes peccatorum contrivisti.

9Domini est salus;

et super populum tuum benedictio tua.

1In finem, in carminibus. Psalmus David.

2Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ,

in tribulatione dilatasti mihi.

Miserere mei, et exaudi orationem meam.

3Filii hominum, usquequo gravi corde?

ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?

4Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum;

Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

5Irascimini, et nolite peccare;

quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.

6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino.

Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?

7Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine:

dedisti lætitiam in corde meo.

8A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

9In pace in idipsum dormiam, et requiescam;

10quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

1In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.

2Verba mea auribus percipe, Domine;

intellige clamorem meum.

3Intende voci orationis meæ,

rex meus et Deus meus.

4Quoniam ad te orabo, Domine:

mane exaudies vocem meam.

5Mane astabo tibi, et videbo

quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.

6Neque habitabit juxta te malignus,

neque permanebunt injusti ante oculos tuos.

7Odisti omnes qui operantur iniquitatem;

perdes omnes qui loquuntur mendacium.

Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.

8Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ

introibo in domum tuam;

adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.

9Domine, deduc me in justitia tua:

propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.

10Quoniam non est in ore eorum veritas;

cor eorum vanum est.

11Sepulchrum patens est guttur eorum;

linguis suis dolose agebant:

judica illos, Deus.

Decidant a cogitationibus suis;

secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,

quoniam irritaverunt te, Domine.

12Et lætentur omnes qui sperant in te;

in æternum exsultabunt, et habitabis in eis.

Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,

13quoniam tu benedices justo.

Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.

Read in Logos