Logos Bible Study

Proverbs 3:21–35

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis.

Custodi legem atque consilium,

22et erit vita animæ tuæ,

et gratia faucibus tuis.

23Tunc ambulabis fiducialiter in via tua,

et pes tuus non impinget.

24Si dormieris, non timebis;

quiesces, et suavis erit somnus tuus.

25Ne paveas repentino terrore,

et irruentes tibi potentias impiorum.

26Dominus enim erit in latere tuo,

et custodiet pedem tuum, ne capiaris.

27Noli prohibere benefacere eum qui potest:

si vales, et ipse benefac.

28Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi:

cum statim possis dare.

29Ne moliaris amico tuo malum,

cum ille in te habeat fiduciam.

30Ne contendas adversus hominem frustra,

cum ipse tibi nihil mali fecerit.

31Ne æmuleris hominem injustum,

nec imiteris vias ejus:

32quia abominatio Domini est omnis illusor,

et cum simplicibus sermocinatio ejus.

33Egestas a Domino in domo impii;

habitacula autem justorum benedicentur.

34Ipse deludet illusores,

et mansuetis dabit gratiam.

35Gloriam sapientes possidebunt;

stultorum exaltatio ignominia.

Read in Logos
Proverbs 3:26: for the Lord will be your confidence and will keep your foot from being caught.