Logos Bible Study

Philippians 4:10–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. 11Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. 12Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. 13Omnia possum in eo qui me confortat. 14Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. 15Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: 16quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. 17Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. 18Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. 19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.

Read in Logos
Philippians 4:11: Not that I am speaking of being in need, for I have learned in whatever situation I am to be content.