Logos Bible Study

Philippians 1–2

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. 2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

3Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, 5super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. 6Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: 7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. 8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. 9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: 10ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, 11repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

12Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: 13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, 14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. 15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant: 16quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. 17Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, 20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. 21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. 22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: 24permanere autem in carne, necessarium propter vos. 25Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei: 26ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

27Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: 28et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: 29quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: 30idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

21Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: 2implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, 3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, 4non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: 6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: 7sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. 8Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: 10ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, 11et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

12Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. 13Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. 14Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: 15ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. 17Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. 18Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

19Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. 20Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. 21Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. 22Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. 23Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. 24Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. 25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: 26quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. 27Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote; 30quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

Read in Logos