Logos Bible Study

Matthew 20:1–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 2Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, 4et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. 5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. 6Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? 7Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. 8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. 9Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 10Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, 12dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. 13At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? 14Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? 16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Read in Logos