Logos Bible Study

Mark 12–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

121Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 2Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. 3Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. 4Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. 5Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes. 6Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. 7Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas. 8Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam. 9Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. 10Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: 11a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? 12Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

13Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo. 14Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? 15Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. 16At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris. 17Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.

18Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes: 19Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 20Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. 21Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. 22Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. 24Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? 25Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. 26De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? 27Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.

28Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 29Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: 30et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 31Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. 32Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. 33Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. 34Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.

35Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? 36Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 37Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. 38Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, 39et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis: 40qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium.

41Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. 42Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, 43et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. 44Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.

131Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. 2Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

3Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: 4Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? 5Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quis vos seducat: 6multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent. 7Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis. 8Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.

9Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. 10Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. 11Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. 12Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. 13Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes: 15et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua: 16et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. 17Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.

18Orate vero ut hieme non fiant. 19Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. 20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. 21Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. 22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. 23Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.

24Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: 25et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur. 26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 27Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.

28A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: 29sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. 30Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant. 31Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

32De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. 33Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. 34Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet, 35vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), 36ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.

141Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. 2Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

3Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus. 4Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? 5poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. 6Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: 7semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. 8Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam. 9Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.

10Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. 11Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.

12Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? 13Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum, 14et quocumque introierit, dicite…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Mark 12–14 in Logos