Logos Bible Study

Luke 4:1–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum 2diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit. 3Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. 4Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. 5Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, 6et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. 7Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. 8Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 9Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te: 11et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 12Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. 13Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.

14Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. 15Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. 16Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. 17Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: 18Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, 19prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis. 20Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 21Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.

Read in Logos
Luke 4:18: “The Spirit of the Lord is upon me, because he has anointed me to proclaim good news to the poor. He has sent me to proclaim liberty to the captives and recovering of sight to the blind, to set at liberty those who are oppressed… ”