Logos Bible Study

Luke 23:13–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

13Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. 15Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16Emendatum ergo illum dimittam. 17Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: 19qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. 22Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. 23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.

24Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. 25Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum. 26Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. 27Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. 28Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. 29Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. 30Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. 31Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? 32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

33Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.

Read in Logos
Luke 23:26: And as they led him away, they seized one Simon of Cyrene, who was coming in from the country, and laid on him the cross, to carry it behind Jesus.