Logos Bible Study

Lamentations 1

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Quomodo sedet sola

civitas plena populo!

Facta est quasi vidua

domina gentium;

princeps provinciarum

facta est sub tributo.

2Plorans ploravit in nocte,

et lacrimæ ejus in maxillis ejus:

non est qui consoletur eam,

ex omnibus caris ejus;

omnes amici ejus spreverunt eam,

et facti sunt ei inimici.

3Migravit Judas propter afflictionem,

et multitudinem servitutis;

habitavit inter gentes,

nec invenit requiem:

omnes persecutores ejus apprehenderunt eam

inter angustias.

4Viæ Sion lugent, eo quod non sint

qui veniant ad solemnitatem:

omnes portæ ejus destructæ,

sacerdotes ejus gementes;

virgines ejus squalidæ,

et ipsa oppressa amaritudine.

5Facti sunt hostes ejus in capite;

inimici ejus locupletati sunt:

quia Dominus locutus est super eam

propter multitudinem iniquitatum ejus.

Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem

ante faciem tribulantis.

6Et egressus est a filia Sion

omnis decor ejus;

facti sunt principes ejus velut arietes

non invenientes pascua,

et abierunt absque fortitudine

ante faciem subsequentis.

7Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,

et prævaricationis,

omnium desiderabilium suorum,

quæ habuerat a diebus antiquis,

cum caderet populus ejus in manu hostili,

et non esset auxiliator:

viderunt eam hostes,

et deriserunt sabbata ejus.

8Peccatum peccavit Jerusalem,

propterea instabilis facta est;

omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,

quia viderunt ignominiam ejus:

ipsa autem gemens

conversa est retrorsum.

9Sordes ejus in pedibus ejus,

nec recordata est finis sui;

deposita est vehementer,

non habens consolatorem.

Vide, Domine, afflictionem meam,

quoniam erectus est inimicus.

10Manum suam misit hostis

ad omnia desiderabilia ejus,

quia vidit gentes

ingressas sanctuarium suum,

de quibus præceperas

ne intrarent in ecclesiam tuam.

11Omnis populus ejus gemens,

et quærens panem;

dederunt pretiosa quæque pro cibo

ad refocillandam animam.

Vide, Domine, et considera

quoniam facta sum vilis!

12O vos omnes qui transitis per viam,

attendite, et videte

si est dolor sicut dolor meus!

quoniam vindemiavit me,

ut locutus est Dominus,

in die iræ furoris sui.

13De excelso misit ignem in ossibus meis,

et erudivit me:

expandit rete pedibus meis,

convertit me retrorsum;

posuit me desolatam,

tota die mœrore confectam.

14Vigilavit jugum iniquitatum mearum;

in manu ejus convolutæ sunt,

et impositæ collo meo.

Infirmata est virtus mea:

dedit me Dominus in manu

de qua non potero surgere.

15Abstulit omnes magnificos meos Dominus

de medio mei;

vocavit adversum me tempus

ut contereret electos meos.

Torcular calcavit Dominus

virgini filiæ Juda.

16Idcirco ego plorans,

et oculus meus deducens aquas,

quia longe factus est a me consolator,

convertens animam meam.

Facti sunt filii mei perditi,

quoniam invaluit inimicus.

17Expandit Sion manus suas;

non est qui consoletur eam.

Mandavit Dominus adversum Jacob

in circuitu ejus hostes ejus;

facta est Jerusalem

quasi polluta menstruis inter eos.

18Justus est Dominus,

quia os ejus ad iracundiam provocavi.

Audite, obsecro, universi populi,

et videte dolorem meum:

virgines meæ et juvenes mei abierunt

in captivitatem.

19Vocavi amicos meos,

et ipsi deceperunt me;

sacerdotes mei et senes mei

in urbe consumpti sunt,

quia quæsierunt cibum sibi

ut refocillarent animam suam.

20Vide, Domine, quoniam tribulor:

conturbatus est venter meus,

subversum est cor meum in memetipsa,

quoniam amaritudine plena sum.

Foris interfecit gladius,

et domi mors similis est.

21Audierunt quia ingemisco ego,

et non est qui consoletur me;

omnes inimici mei audierunt malum meum,

lætati sunt quoniam tu fecisti:

adduxisti diem consolationis,

et fient similes mei.

22Ingrediatur omne malum eorum coram te:

et vindemia eos, sicut vindemiasti me

propter omnes iniquitates meas:

multi enim gemitus mei,

et cor meum mœrens.

Read in Logos