Logos Bible Study

John 10:1–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. 2Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. 4Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. 5Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum. 6Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. 7Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. 8Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. 9Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. 10Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. 11Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. 12Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves; 13mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. 14Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. 15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. 16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. 17Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. 18Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

Read in Logos
John 10:10: The thief comes only to steal and kill and destroy. I came that they may have life and have it abundantly.