Logos Bible Study

John 1:29–42

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 30Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat: 31et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. 32Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. 33Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. 34Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.

35Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. 36Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. 37Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. 38Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? 39Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. 40Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. 41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). 42Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.

Read in Logos
John 1:29: The next day he saw Jesus coming toward him, and said, “Behold, the Lamb of God, who takes away the sin of the world!”