Logos Bible Study

John 7–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

71Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. 2Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. 3Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. 4Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. 5Neque enim fratres ejus credebant in eum. 6Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. 7Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. 8Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. 9Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.

10Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. 11Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille? 12Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. 13Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.

14Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. 15Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? 16Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. 17Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. 18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. 19Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? 20Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quærit interficere? 21Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini: 22propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. 23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? 24Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.

25Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? 26et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 27Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. 28Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. 29Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. 30Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. 31De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit? 32Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. 33Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit. 34Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire. 35Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? 36quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?

37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. 38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. 39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta. 41Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus? 42nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? 43Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. 45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? 46Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. 47Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis? 48numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis? 49sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. 50Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: 51Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? 52Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. 53Et reversi sunt unusquisque in domum suam.

81Jesus autem perrexit in montem Oliveti: 2et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. 3Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, 4et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. 5In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? 6Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. 7Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. 8Et iterum se inclinans, scribebat in terra. 9Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. 10Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? 11Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.

12Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. 13Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum. 14Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 15Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam; 16et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. 17Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. 18Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. 19Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. 20Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.

21Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. 22Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire? 23Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. 25Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis. 26Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. 27Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. 28Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor: 29et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. 30Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. 31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, 32et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. 33Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? 34Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. 35Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum. 36Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. 37Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. 39Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. 40Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. 41Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. 42Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. 43Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. 45Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. 46Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? 47Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.

48Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? 49Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. 50Ego autem non quæro gloriam meam: est qui…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading John 7–8 in Logos