Logos Bible Study

Job 14:10–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,

atque consumptus, ubi, quæso, est?

11Quomodo si recedant aquæ de mari,

et fluvius vacuefactus arescat:

12sic homo, cum dormierit, non resurget:

donec atteratur cælum, non evigilabit,

nec consurget de somno suo.

13Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me,

et abscondas me donec pertranseat furor tuus,

et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?

14Putasne mortuus homo rursum vivat?

cunctis diebus quibus nunc milito, expecto

donec veniat immutatio mea.

15Vocabis me, et ego respondebo tibi:

operi manuum tuarum porriges dexteram.

Read in Logos