Logos Bible Study

Jeremiah 3–4

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

31Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam,

et recedens ab eo duxerit virum alterum,

numquid revertetur ad eam ultra?

numquid non polluta et contaminata erit mulier illa?

Tu autem fornicata es cum amatoribus multis:

tamen revertere ad me, dicit Dominus,

et ego suscipiam te.

2Leva oculos tuos in directum,

et vide ubi non prostrata sis.

In viis sedebas,

exspectans eos quasi latro in solitudine:

et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.

3Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum,

et serotinus imber non fuit.

Frons mulieris meretricis facta est tibi;

noluisti erubescere.

4Ergo saltem amodo voca me:

Pater meus, dux virginitatis meæ tu es:

5numquid irasceris in perpetuum,

aut perseverabis in finem?

ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.

6Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis:

Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël?

Abiit sibimet super omnem montem excelsum,

et sub omni ligno frondoso,

et fornicata est ibi.

7Et dixi, cum fecisset hæc omnia:

Ad me revertere:

et non est reversa.

Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda

8quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël,

dimisissem eam,

et dedissem ei libellum repudii:

et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus,

sed abiit, et fornicata est etiam ipsa:

9et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram,

et mœchata est cum lapide et ligno:

10et in omnibus his non est reversa ad me

prævaricatrix soror ejus Juda

in toto corde suo,

sed in mendacio, ait Dominus.

11Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ. 12Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices:

Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus,

et non avertam faciem meam a vobis,

quia sanctus ego sum, dicit Dominus,

et non irascar in perpetuum.

13Verumtamen scito iniquitatem tuam,

quia in Dominum Deum tuum prævaricata es,

et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso,

et vocem meam non audisti, ait Dominus.

14Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus,

quia ego vir vester:

et assumam vos unum de civitate,

et duos de cognatione,

et introducam vos in Sion.

15Et dabo vobis pastores juxta cor meum,

et pascent vos scientia et doctrina.

16Cumque multiplicati fueritis,

et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus,

non dicent ultra:

Arca testamenti Domini:

neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius,

nec visitabitur, nec fiet ultra.

17In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini:

et congregabuntur ad eam omnes gentes

in nomine Domini in Jerusalem,

et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.

18In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël,

et venient simul de terra aquilonis

ad terram quam dedi patribus vestris.

19Ego autem dixi:

Quomodo ponam te in filios,

et tribuam tibi terram desiderabilem,

hæreditatem præclaram exercituum gentium?

Et dixi: Patrem vocabis me,

et post me ingredi non cessabis.

20Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum,

sic contempsit me domus Israël,

dicit Dominus.

21Vox in viis audita est,

ploratus et ululatus filiorum Israël:

quoniam iniquam fecerunt viam suam;

obliti sunt Domini Dei sui.

22Convertimini, filii revertentes,

et sanabo aversiones vestras.

Ecce nos venimus ad te:

tu enim es Dominus Deus noster.

23Vere mendaces erant colles,

et multitudo montium:

vere in Domino Deo nostro salus Israël.

24Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra:

greges eorum, et armenta eorum,

filios eorum, et filias eorum.

25Dormiemus in confusione nostra,

et operiet nos ignominia nostra:

quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri,

ab adolescentia nostra usque ad diem hanc:

et non audivimus vocem Domini Dei nostri.

41Si reverteris, Israël, ait Dominus,

ad me convertere:

si abstuleris offendicula tua a facie mea,

non commoveberis.

2Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia:

et benedicent eum gentes,

ipsumque laudabunt.

3Hæc enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem:

Novate vobis novale,

et nolite serere super spinas.

4Circumcidimini Domino,

et auferte præputia cordium vestrorum,

viri Juda, et habitatores Jerusalem:

ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea,

et succendatur, et non sit qui extinguat,

propter malitiam cogitationum vestrarum.

5Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite:

loquimini, et canite tuba in terra,

clamate fortiter, et dicite:

Congregamini, et ingrediamur civitates munitas.

6Levate signum in Sion;

confortamini, nolite stare:

quia malum ego adduco ab aquilone,

et contritionem magnam.

7Ascendit leo de cubili suo,

et prædo gentium se levavit:

egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem:

civitates tuæ vastabuntur,

remanentes absque habitatore.

8Super hoc accingite vos ciliciis;

plangite, et ululate:

quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.

9Et erit in die illa, dicit Dominus:

peribit cor regis, et cor principum,

et obstupescent sacerdotes,

et prophetæ consternabuntur.

10Et dixi:

Heu! heu! heu! Domine Deus,

ergone decepisti populum istum et Jerusalem,

dicens: Pax erit vobis:

et ecce pervenit gladius usque ad animam?

11In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem:

Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei,

non ad ventilandum et ad purgandum.

12Spiritus plenus ex his veniet mihi,

et nunc ego loquar judicia mea cum eis.

13Ecce quasi nubes ascendet,

et quasi tempestas currus ejus:

velociores aquilis equi illius.

Væ nobis, quoniam vastati sumus.

14Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias:

usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?

15Vox enim annuntiantis a Dan,

et notum facientis idolum de monte Ephraim.

16Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem

custodes venire de terra longinqua,

et dare super civitates Juda vocem suam:

17quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro,

quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.

18Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi:

ista malitia tua, quia amara,

quia tetigit cor tuum.

19Ventrem meum, ventrem meum doleo;

sensus cordis mei turbati sunt in me.

Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea,

clamorem prælii.

20Contritio super contritionem vocata est,

et vastata est omnis terra:

repente vastata sunt tabernacula mea;

subito pelles meæ.

21Usquequo videbo fugientem;

audiam vocem buccinæ?

22Quia stultus populus meus me non cognovit:

filii insipientes sunt et vecordes:

sapientes sunt ut faciant mala,

bene autem facere nescierunt.

23Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili;

et cælos, et non erat lux in eis.

24Vidi montes, et ecce movebantur:

et omnes colles conturbati sunt.

25Intuitus sum, et non erat homo:

et omne volatile cæli recessit.

26Aspexi, et ecce Carmelus desertus,

et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini,

et a facie iræ furoris ejus.

27Hæc enim dicit Dominus:

Deserta erit omnis terra,

sed tamen consummationem non faciam.

28Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper,

eo quod locutus sum.

Cogitavi, et non pœnituit me,

nec aversus sum ab eo.

29A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas:

ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes:

universæ urbes derelictæ sunt,

et non habitat in eis homo.

30Tu autem vastata, quid facies?

cum vestieris te coccino,

cum ornata fueris monili aureo,

et pinxeris stibio oculos tuos,

frustra componeris:

contempserunt te amatores tui;

animam tuam quærent.

31Vocem enim quasi parturientis audivi,

angustias ut puerperæ:

vox filiæ Sion intermorientis,

expandentisque manus suas:

Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos!

Read in Logos