Logos Bible Study

Isaiah 24–27

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

241Ecce Dominus dissipabit terram:

et nudabit eam, et affliget faciem ejus,

et disperget habitatores ejus.

2Et erit sicut populus, sic sacerdos;

et sicut servus, sic dominus ejus;

sicut ancilla, sic domina ejus;

sicut emens, sic ille qui vendit;

sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit;

sicut qui repetit, sic qui debet.

3Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur;

Dominus enim locutus est verbum hoc.

4Luxit, et defluxit terra, et infirmata est;

defluxit orbis,

infirmata est altitudo populi terræ.

5Et terra infecta est ab habitatoribus suis,

quia transgressi sunt leges,

mutaverunt jus,

dissipaverunt fœdus sempiternum.

6Propter hoc maledictio vorabit terram,

et peccabunt habitatores ejus;

ideoque insanient cultores ejus,

et relinquentur homines pauci.

7Luxit vindemia, infirmata est vitis,

ingemuerunt omnes qui lætabantur corde;

8cessavit gaudium tympanorum,

quievit sonitus lætantium,

conticuit dulcedo citharæ.

9Cum cantico non bibent vinum;

amara erit potio bibentibus illam.

10Attrita est civitas vanitatis,

clausa est omnis domus, nullo introëunte.

11Clamor erit super vino in plateis,

deserta est omnis lætitia,

translatum est gaudium terræ.

12Relicta est in urbe solitudo,

et calamitas opprimet portas.

13Quia hæc erunt in medio terræ

in medio populorum,

quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt

excutiantur ex olea et racemi,

cum fuerit finita vindemia.

14Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt:

cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.

15Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum;

in insulis maris

nomen Domini Dei Israël.

16A finibus terræ laudes audivimus,

gloriam Justi.

Et dixi: Secretum meum mihi,

secretum meum mihi.

Væ mihi!

prævaricantes prævaricati sunt,

et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.

17Formido, et fovea, et laqueus

super te, qui habitator es terræ.

18Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam;

et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo;

quia cataractæ de excelsis apertæ sunt

et concutientur fundamenta terræ.

19Confractione confringetur terra,

contritione conteretur terra,

commotione commovebitur terra;

20agitatione agitabitur terra sicut ebrius,

et auferetur quasi tabernaculum unius noctis;

et gravabit eam iniquitas sua,

et corruet, et non adjiciet ut resurgat.

21Et erit: in die illa visitabit Dominus

super militiam cæli in excelso,

et super reges terræ qui sunt super terram;

22et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum,

et claudentur ibi in carcere,

et post multos dies visitabuntur.

23Et erubescet luna, et confundetur sol,

cum regnaverit Dominus exercituum

in monte Sion et in Jerusalem

et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.

251Domine, Deus meus es tu;

exaltabo te, et confitebor nomini tuo:

quoniam fecisti mirabilia,

cogitationes antiquas fideles. Amen.

2Quia posuisti civitatem in tumulum,

urbem fortem in ruinam, domum alienorum:

ut non sit civitas,

et in sempiternum non ædificetur.

3Super hoc laudabit te populus fortis;

civitas gentium robustarum timebit te:

4quia factus es fortitudo pauperi,

fortitudo egeno in tribulatione sua,

spes a turbine,

umbraculum ab æstu;

spiritus enim robustorum

quasi turbo impellens parietem.

5Sicut æstus in siti,

tumultum alienorum humiliabis;

et quasi calore sub nube torrente,

propaginem fortium marcescere facies.

6Et faciet Dominus exercituum

omnibus populis in monte hoc

convivium pinguium,

convivium vindemiæ,

pinguium medullatorum,

vindemiæ defæcatæ.

7Et præcipitabit in monte isto

faciem vinculi colligati super omnes populos,

et telam quam orditus est super omnes nationes.

8Præcipitabit mortem in sempiternum;

et auferet Dominus Deus

lacrimam ab omni facie,

et opprobrium populi sui auferet

de universa terra:

quia Dominus locutus est.

9Et dicet in die illa:

Ecce Deus noster iste;

exspectavimus eum, et salvabit nos;

iste Dominus, sustinuimus eum:

exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.

10Quia requiescet manus Domini

in monte isto;

et triturabitur Moab sub eo,

sicuti teruntur paleæ in plaustro.

11Et extendet manus suas sub eo

sicut extendit natans ad natandum;

et humiliabit gloriam ejus

cum allisione manuum ejus.

12Et munimenta sublimium murorum tuorum

concident, et humiliabuntur,

et detrahentur in terram usque ad pulverem.

261In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda:

Urbs fortitudinis nostræ Sion; salvator ponetur in ea

murus et antemurale.

2Aperite portas, et ingrediatur gens justa,

custodiens veritatem.

3Vetus error abiit: servabis pacem;

pacem, quia in te speravimus.

4Sperastis in Domino in sæculis æternis;

in Domino Deo forti in perpetuum.

5Quia incurvabit habitantes in excelso;

civitatem sublimem humiliabit:

humiliabit eam usque ad terram,

detrahet eam usque ad pulverem.

6Conculcabit eam pes,

pedes pauperis, gressus egenorum.

7Semita justi recta est,

rectus callis justi ad ambulandum.

8Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te:

nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.

9Anima mea desideravit te in nocte,

sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te.

Cum feceris judicia tua in terra,

justitiam discent habitatores orbis.

10Misereamur impio, et non discet justitiam;

in terra sanctorum iniqua gessit,

et non videbit gloriam Domini.

11Domine, exaltetur manus tua, et non videant;

videant, et confundantur zelantes populi;

et ignis hostes tuos devoret.

12Domine, dabis pacem nobis:

omnia enim opera nostra

operatus es nobis.

13Domine Deus noster, possederunt nos

domini absque te;

tantum in te recordemur nominis tui.

14Morientes non vivant,

gigantes non resurgant:

propterea visitasti et contrivisti eos,

et perdidisti omnem memoriam eorum.

15Indulsisti genti, Domine,

indulsisti genti, numquid glorificatus es?

elongasti omnes terminos terræ.

16Domine, in angustia requisierunt te,

in tribulatione murmuris doctrina tua eis.

17Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum,

dolens clamat in doloribus suis,

sic facti sumus a facie tua, Domine.

18Concepimus, et quasi parturivimus,

et peperimus spiritum.

Salutes non fecimus in terra;

ideo non ceciderunt habitatores terræ.

19Vivent mortui tui,

interfecti mei resurgent.

Expergiscimini, et laudate,

qui habitatis in pulvere,

quia ros lucis ros tuus,

et terram gigantum detrahes in ruinam.

20Vade, populus meus, intra in cubicula tua;

claude ostia tua super te,

abscondere modicum ad momentum,

donec pertranseat indignatio.

21Ecce enim Dominus egredietur de loco suo,

ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum;

et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.

271In die illa visitabit Dominus

in gladio suo duro, et grandi, et forti,

super Leviathan, serpentem vectem,

et super Leviathan, serpentem tortuosum,

et occidet cetum qui in mari est.

2In die illa vinea meri cantabit ei.

3Ego Dominus qui servo eam;

repente propinabo ei.

Ne forte visitetur contra eam,

nocte et die servo eam.

4Indignatio non est mihi.

Quis dabit me spinam et veprem in prælio?

gradiar super eam,

succendam eam pariter.

5An potius tenebit fortitudinem meam?

faciet pacem mihi,

pacem faciet mihi.

6Qui ingrediuntur impetu ad Jacob,

florebit et germinabit Israël,

et implebunt faciem orbis semine.

7Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum?

aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est?

8In mensura contra mensuram,

cum abjecta fuerit, judicabis eam;

meditatus est in spiritu suo duro

per diem æstus.

9Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob;

et iste omnis fructus: ut auferatur peccatum ejus,

cum posuerit omnes lapides altaris

sicut lapides cineris allisos:

non stabunt luci et delubra.

10Civitas enim munita desolata erit;

speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum;

ibi pascetur vitulus,

et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.

11In siccitate messes illius conterentur.

Mulieres venientes, et docentes eam;

non est enim populus sapiens:

propterea non miserebitur ejus qui fecit eum,

et qui formavit eum non parcet ei.

12Et erit: in die illa

percutiet Dominus

ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti;

et vos congregabimini unus et unus, filii Israël.

13Et erit: in die illa clangetur in tuba magna;

et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum,

et qui ejecti erant in terra Ægypti,

et adorabunt Dominum

in monte sancto in Jerusalem.

Read in Logos