Logos Bible Study

Hebrews 7–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

71Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: 2cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, 3sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

4Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. 5Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. 6Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. 7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. 8Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. 9Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: 10adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.

11Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? 12Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat. 13In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. 14Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. 15Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, 16qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. 17Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. 18Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: 19nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. 20Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, 21hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): 22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. 23Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: 24hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. 25Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. 26Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: 27qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. 28Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.

81Capitulum autem super ea quæ dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis, 2sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. 3Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. 4Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerrent secundum legem munera, 5qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. 6Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. 7Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. 8Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum, 9non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. 10Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: 11et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: 12quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. 13Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.

91Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. 2Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. 3Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: 4aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, 5superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. 6His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: 7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: 8hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: 9quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, 10et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.

11Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: 12neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. 13Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: 14quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?

15Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. 16Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. 17Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. 18Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, 20dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. 21Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. 23Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. 24Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: 25neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: 26alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. 27Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: 28sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.

101Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: 2alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: 3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. 4Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: 6holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. 7Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. 8Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, 9tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. 10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. 11Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: 12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, 13de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. 14Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. 15Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: 16Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: 17et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. 18Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.

19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, 20quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, 21et sacerdotem magnum super domum Dei: 22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Hebrews 7–10 in Logos