Logos Bible Study

Genesis 29:31–30:24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

31Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. 32Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. 33Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon. 34Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. 35Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.

301Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. 2Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? 3At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios. 4Deditque illi Balam in conjugium: quæ, 5ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. 6Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. 7Rursumque Bala concipiens, peperit alterum, 8pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. 9Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. 10Qua post conceptum edente filium, 11dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad. 12Peperit quoque Zelpha alterum. 13Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser. 14Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. 15Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. 16Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. 17Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, 18et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar. 19Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium, 20et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon. 21Post quem peperit filiam, nomine Dinam. 22Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus. 23Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. 24Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.

Read in Logos