Logos Bible Study

Galatians 4:21–5:1

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? 22Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. 23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: 24quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: 25Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. 26Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. 27Scriptum est enim:

Lætare sterilis, quæ non paris;

erumpe et clama, quæ non parturis:

quia multi filii desertæ,

magis quam ejus quæ habet virum.

28Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. 29Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. 30Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. 31Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.

51State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

Read in Logos
Galatians 5:1: For freedom Christ has set us free; stand firm therefore, and do not submit again to a yoke of slavery.