Logos Bible Study

1 Timothy 2–3

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: 2pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: 3hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, 4qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. 5Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: 6qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: 7in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. 8Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. 9Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa: 10sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. 11Mulier in silentio discat cum omni subjectione. 12Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. 13Adam enim primus formatus est: deinde Heva: 14et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit. 15Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.

31Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. 2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, 3non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed 4suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate. 5Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit? 6Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. 7Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. 8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: 9habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. 11Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. 13Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.

14Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito: 15si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

Read in Logos