Logos Bible Study

1 Corinthians 14:18–40

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. 19Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. 20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. 21In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. 22Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. 23Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? 24Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: 25occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.

26Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. 27Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. 28Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo. 29Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent. 30Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. 31Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: 32et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. 33Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. 34Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. 35Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. 36An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? 37Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. 38Si quis autem ignorat, ignorabitur. 39Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. 40Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

Read in Logos