Logos Bible Study

Romans 4:1–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? 2Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. 3Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. 4Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. 5Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. 6Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:

7Beati, quorum remissæ sunt iniquitates,

et quorum tecta sunt peccata.

8Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.

9Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. 10Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio. 11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam: 12et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.

Read in Logos